Close Window

Neulateinische Wortliste (NLW), Johann Ramminger (www.neulatein.de/ version 09.2018, thanks to the author!): traduco

traduco, -ere

übersetzen : BRVNI ep 1,1 (1,8 M.) ( Florenz 1403/4 ) ego autem Platoni adhaereo, quem ego ipse michi effinxi, et quidem latine scientem, ut judicare possit, testemque eum adhibebo traductioni suae, atque ita traduco, ut illi maxime placere intelligo (Hans Baron, "Progress in Bruni Scholarship: Apropos of F. P. Luiso's Studi su l'Epistolario di Leonardo Bruni", Speculum 56 (1981), pp. 831-839: 837-9). opusc 3 p.102 ( vor 1405/6 ) Marci Antoni vitam ... e Graeco sermone in Latinum traductam. praef Aristoteles eth Nicom p.157 ( 1416/17 ) Aristotelis Ethicorum libros facere Latinos nuper institui, non quia prius traducti non essent, sed quia sic traducti erant, ut barbari magis quam Latini effecti viderentur. stud p.8 ( 1422/29 ) Si qua preterea de Gregorio Nazanzeno vel de Joanne Crisostomo vel de magno Basilio graecis doctoribus translata sunt, ea legas censeo, modo qui traduxit et in latinum conuerterit illa non autem peruerterit. GVARINO ep 21 (= praef Plutarch vitae 20,1) ( Venedig, 1414 ) in dictionem Romanam traduxi exquisitum et subtile Plutarchi de utroque iudicium. ep 980 ( Ferrara 1430 ) quae apud te sunt in latinum ex Plutarcho vitae traductae. ep 888,15 ( Ferrara 1455 ) De opere vero nostro id ἀληθέστατον nullam occidere diem quin bonam traducam partem Strabonis et crescere faciam opus in horas pluresque esse quinternos traductos. TRAVERSARI ep 6,16 ( Florenz 1417 ) Par illud ex Plutarcho traductum ( d. i. Aristides et Cato ) summae gravitatis et aequitatis ita videre desidero, ut nihil magis. POLENTON Bruni ep add 5 ( Padua 1419 ) Quis enim non erubuerit ad eum scribere, qui alter in dicendo Cicero, alter in traducendo Hieronymus doctissimorum omnium sententia et dicatur et sit? script ill p.225 ( Padua 1437 ) Neque vero traduxit modo Hieronymus in Latinum quae scripsisset Eusebius sed quae deerant Latinis de rebus non pauca addidit. CAMPIANO Aurispa ep 6 ( Bologna 1424 ) de Politicorum libro, quem ex graecis ut aiunt litteris in latinitatem traduxisti. MARRASIO angel 1,17 ( Siena 1429 ) Quid recitem libros te, i. Leonardum Brunum , traduxisse Pelasgos

Innumeros, totidem et composuisse nouos? AVRISPA ep 55 ( Ferrara, 1430 ) quos libros cum primum accipiam, et quidem citissime accipere reor, Cosmo ita libenter, ne libentius dicam, mittam et tu in latinum traduces. ep 84 p.104,3 ( Rom 1444 ) me ... Disciplinam illam militarem ex graeco in latinum ... traducturum. RHO Philipp p.62 ( Mailand, 1432 ) quod Suetonium Tranquillum ad clarissimum Principem Filippum Mariam maternam in linguam traduxerim. FILELFO-F Xenophon Ages praef ( Florenz, ca. 1433 ) ut et Agesilai laudationem ... ad Latinos traducerem. ALONSO DE CARTAGENA ep Decembrio p.213 ( Basel, 1437 ) te quintum librum ex Policia Platonis e greco in latinum nouiter traduxisse. VALLA-L ep 23 ( Neapel, 1443 ) Feram ad te preterea sedecim Iliados libros a me prosa oratione traductos. coll p.5 ( Rom, 1453 ) quia nullum e plurimis exemplaribus legeris incorruptum ... , ideo te de integro traduxisse et id te interpretari a Damaso fuisse tibi iniunctum, ut ad tuum exemplar codices suos ceteri examinantes vel probarent vel improbarent. GAZA or p.257 ( Ferrara, 1449 ) non traduxisse Aristotelem, sed potius invertisse ac confudisse. HENNEBERG-B mand p.384 ( Mainz, 1485 ) Huius artis volumina stulti quidam temerarii atque indocti in vulgarem linguam traducere audent, quorum traductionem multi etiam docti viri ... confessi sunt se ... minime intellexisse. saepe .


Präpositionen : – a) in: BRVNI opusc 3 p.102 ( vor 1405/6 ) Marci Antoni vitam ... e Graeco sermone in Latinum traductam. CAMPIANO Aurispa ep 6 ( 1424 ) de Politicorum libro, quem ex graecis ut aiunt litteris in latinitatem traduxisti. AVRISPA ep 55 ( 1430 ) tu in latinum traduces. POLENTON script ill p.225 ( 1437 ) Neque vero traduxit modo Hieronymus in Latinum quae scripsisset Eusebius sed ... . MANETTI apol 5,36 ( Neapel, 1456/9 ) in ea lingua, in quam traducitur. BARBARO-H mai. ep 5,2 ( Verona, 1471 ) ut Athanasii ... vitam ... vobis in latinam linguam traducerem. PEROTTI ccopiae 4,76 Vnde etiam traducere librum ex una lingua in aliam quidam dicunt, hoc est interpretari. – b) ad: FILELFO-F Xenophon rep praef ( ca. 1433 ) Hasce autem leges Socraticus Xenophon et eleganter, ut solet, et perdocte apud Graecos scripserat. Nos ut potuimus ad Latinos traduximus. Xenophon Ages praef ( ca. 1433 ) laudationem ... ad Latinos. ep sig.s2 r ( Mailand 1454 ) Galbae et Othonis Caesarum uitas ex plutarcho ad latinos traduxi. CORSIVS-I vita Ficini p.188 ( 1506 ) ad Platonem totum ad Latinos traducendum se se animo convertit. VIVES disc I 6,3 p.220 multa in operibus Aristotelis prave ab interprete intellecta, prave etiam ad Latinos traducta.


lex .: PEROTTI ccopiae 4,76 Traduco modo traiicio, ... modo ad ulteriora duco. ... Aliquando transfero ... . Unde etiam traducere librum ex una lingua in aliam quidam dicunt, hoc est interpretari.

Lexicographica: GEORGES*;

NOTKER LABEO epistula ( ca. 1015 ) rogatus sum et metrice quedam scripta in hanc eandem linguam, sc. nostram , traducere, catonem scilicet, ut bucolica uirgilii et andriam terentii (ed. Notker Labeo, Die kleineren Schriften , hrsg. von James C. King und Petrus W. Tax (Tübingen 1996), p.348). ;

vgl . R. Sabbadini, "tradurre", Rend. Istit. Lomb. sc. e. lett. XLIX (1916), 221-24; zu Notker vgl. W. Pöckl, "Apuntes para la historia de traducere / 'traducir' ", Hieronymus Complutensis 4/5 (1996/97), 9-15: 9-10 (cvc.cervantes.es/lengua/hieronymus/pdf/04_05/04_05_009.pdf, 8.6.2009)

mit Beitrag von M. Pade .

GRUPPE: trad.