Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CASTA

CASTA, Praestationis species in Occitania. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1306. pro Ecclesia Mimatensi, in Regesto Lud. Hutini Regis Franc. fol. 60: Quod de vineis tunc factis daretur septima pars fructuum praedictis dominis, et de faciendis seu platandis extunc daretur undecima pars vulgariter quae vocatur Casta propter quod homines dicti loci vineas post dictam compositionem plantatas indiligenter excolunt, et alias dimittunt incultas, sive minus bene cultas. Occurrit ibi pluries, ut et in confirmatione compositionis cum Habitantibus Castri de Leucata ann. 1313. ex Bibl. Colb. Regest. 56: Portiones vinearum tam veterum quam novarum sint ad undecimam partem fructuum, quae Casta communiter nuncupatur, ita quod dicti homines non teneantur de caetero dare de veteribus nec de aliis nisi solum Castam praedictam, etc.