Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CASUS

CASUS, Caducum. Glossae Basilic.: Κάσσος, πτῶσις. Lex. 3. Cod. Theod. de Petition. (10, 10.): Quod ex cujuscunque patrimonio ceciderit in Casum. Al. cassum. Symmachus lib. 10. in Relat. ad Valentinianum: Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus Casus facit caducas. Hinc nostris, les Parties Casuelles, Fiscus Regius, in quem Caduca inferuntur, dictus, de quo hoc lemma vulgatum: Fit Casu ditior arca.

Casus, dicitur tertia vel quarta pars dotis quae viro uxori superstiti advenit, nullis extantibus liberis, apud Julianum Antecess. Nov. 36. cap. 14. Nov. 123. cap. 40. Glossae Basilic.: Κάσσος τῶν ἔδνων, ἀτύχημα τῶν νομίμων μοιρῶν, ἢ τῶν γαμιϰῶν ϰερδῶν, ἤτοι τῇ δόσει τοῦ ὑποϐόλου, ἢ τοῦ ἐξ ἀπαιδίας. Rursum: Κάσον, μοῖρα νόμιμος, λέγεται ϰαὶ μέρος τέταρτον. Ibidem: Κάσον, (male ϰάπον) τέταρτον μοίρας τυχηρὸν τὸ ἀπὸ συμφορᾶς τοῦ μὴ ἔχειν τέϰνα. Aliae Glossae: Εἴθισται ἐν τοῖς γαμιϰοῖς συμϐολαίοις συμφωνεῖν, ὢστε ἐϰ προτελευτῆς τῆς γυναιϰὸς ϰερδαίνειν τὸν ἄνδρα ἤ τὸ τρίτον τῆς προῖϰος, ἤ τὸ ἡμισύ, ϰαὶ τοῦτό ἐστι τὸ λεγόμενον Κάσος.

Casus Morientium. Vide, Mortuarium.