Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CATECHUMENA

CATECHUMENA, Catechumenia, Porticus Ecclesiae superiores sic dictae, non quod fuerint Catechumenorum stationes, vel locus ubi instrui solebant, ut censent Baronius ann. 656. n. 38. Wolphius, et Meursius: sed quod in iis mulieres sacras Liturgias auditu exciperent. Anastasius in Collectaneis pag. 180: Et ascenderunt ad eum in Catechumenium Ecclesiae ipsius Monasterii. Gregorius II. PP. Epist. 2. ad Leonem Isaurum in VII. Synodo: Pontifices, si quis peccavit... eum in Ecclesiae Diaconia et in Catechumena ablegant. Eustochius in Vita S. Pelagiae meretricis cap. 8: Quae accipiens eum, ascendit in Catechumenum, eo quod et nos ibi maneremus. Κατηχούμενα et ϰατηχουμένια has superiores porticus a Graecis appellari, pluribus ostendimus in Descriptione sanctae Sophiae cap. 38. Δίστεγον τῶν ϰατηχουμένων habet Crispinus in Vita sancti Parthenii Episcopi Lampsaceni cap. 2. n. 14. ubi Gentianus tabulatum, alii locum Catechumenorum vertunt. Sed δίστεγον, hoc loco, est δεύτερον ϰατηχούμενον, porticus Ecclesiae superior, ita dicta Codino de S. Sophia. Δέξια μέρη τῶν ϰατηχουμενείων aedis Sophianae, in Concil. VIII. Act. 1. Vide Glossar. med. Graecit. col. 621. et Append. col. 98.