Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CATENA

CATENA,⁵ Locus publicus, in quem conveniunt mercatores de rebus suis et commerciis acturi, quod foris locus sit clausus, ita dictus. Vide Catenare. Idem quod Galli Bourse vocant. Charta Conradi march. Montis-fer. ann. 1188. tom. 1. Cod. Ital. diplom. col. 1059: Concessi eis (Pisanis) duo millia Bizanciorum ad fundam et Catenam Acconis singulis annis percipiendorum. Vide Funda 1. Est Catena Portus ad quam e navibus portum intrantibus census percipiebatur.