Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CATERVA

CATERVA, S. Augustinus lib. 4. de Doctrina Christ. cap. 24: Cum apud Caesaream Mauritaniae populo dissuaderem pugnam civilem, vel potius plusquam civilem, quam Catervam vocabant: neque enim cives tandummodo, verum etiam propinqui et fratres, postremo parentes ac filii lapidibus inter se in duas partes divisi per aliquot dies continuos, certo tempore anni solenniter dimicabant, et quisque, ut quemque poterat, occidebat, etc.

Catervarius, Qui semper in caterva est, id est, in multitudine populi. Joan. de Janua et Glossae Isid. Noti sunt Catervarii pugiles, apud Suetonium et alios, qui catervatim pugnant non singuli cum singulis, de quibus Lipsius.

Catervatus, multitudine circumdatus, ap. Maium. tom. 6. pag. 514. Catervare, aggregare, colligere, Papias.

Catervata, ut Caterva, Multitudo. Rolandinus Patavinus de Factis in Marchia Tarvisina lib. 10. cap. 15: Nam ipsorum Montagnanensium acies cum animorum constantia et vigore discurrens, pugnavit in ultima (acie) inimicorum Catervatam prudenter et animose.

Catervatio, Ingens caterva, multitudo. Acta S. Reginswindae tom. 4. SS. Julii pag. 95: At postquam ejusdem regionis Catervatio enormis talem tantumque, per inclyta B. Reginswindis merita, virtutum persensit odorem.

Caterva Monachorum. Vide Marin. in Pap. Diplom. pag. 323. num. 104. not. 1.