Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): violentus

violentus, a, um

gewaltsam, erzwungen im weitern und engern Sinne dieser Wörter, synonym mit coactus und involuntarius (←), der Gegensatz zu naturalis und voluntarius (←): violentum enim repugnat naturali, sicut et voluntario, quia utriusque principium est intra, violenti autem principium est extra, mal. 6. 1 c; vgl. cg. III. 88; hoc dicimus esse violentum, quod est contra inclinationem rei, th. I. 82. 1 c; violentum est praeter naturam, cg. I. 39; omne autem violentum est contra naturam, ib. II. 83; vgl. 1 cael. 4 b; 2 cael. 1 h & i; violentum est quasi excisio quaedam eius, quod est secundum naturam, 2 cael. 23 d; vgl. ib. 4 d; omne violentum est triste sive flebile, 5 met. 6 c; violenta non sunt culpabilia, ib.

Violentum est, cuius principium est extra, nihil conferente vim passo (die Übersetzung der aristotelischen Stelle: βίαιον δὲ οὗ ἡ ἀρχὴ ἔξωθεν, τοιαύτη οὖσα ἐν ᾗ μηδὲν συμβάλλεται ὁ πράττων ἢ ὁ πάσχων, Eth. Nic. III. 1, 1110. a. 1 sqq.), cg. I. 19; vgl. ib. III. 88; 5 phys. 10 b; 8 phys. 7 c; 3 cael. 5 b; violentum est, cuius principium est extra, sed additur nihil conferente vim passo, quia ad id, quod agitur per metum, voluntas timentis aliquid confert, th. I. II. 6. 6 ad 1; hoc non sufficit ad rationem (Wesen) violenti, quod principium sit extra, sed oportet addere, quod nil conferat vim patiens. Quod non contingit, dum voluntas ab exteriori movetur; nam ipsa est, quae vult, ab alio tamen mota, ib. 9. 4 ad 2; violentum autem dicitur, cuius principium est extra, nil conferente eo, quod vim patitur, confert autem unumquodque ad id, in quod tendit secundum propriam inclinationem vel voluntariam vel naturalem, ib. II. II. 175. 1 c; violentum . . . est, cuius principium est extra, nil conferente vim passo, sicut si lapis sursum proiciatur, quia nullo modo, quantum de se est, ad hunc motum inclinatur, verit. 22. 5 c; vgl. 3 eth. 1 d.

Zu causa violenta → causa sub b; zu corruptio v. → corruptio sub b; zu generatio v. → generatio sub a; zu habitudo v. → habitudo; zu mors v. → mors; zu motus v. → motus sub a; zu mutatio v. → mutatio; zu operatio v. → operatio sub b; zu passio v. → passio sub d; zu quies v. → quies; zu suspicio v. → suspicio sub b.

Arten des violentum im weitern Sinne des Wortes sind: violentum absolute sive simpliciter & v. secundum quid sive mixtum (th. I. II. 6. 5 ad 3; mal. 13. 4 ob. 8; 3 sent. 1. 3. 2 ad 1; 4 sent. 29. 1. 1 c; 3 eth. 1 d & e) = das schlechtweg oder einfachhin d. i. das physisch Gewaltsame und das beziehungsweise oder gemischt d. i. das moralisch Gewaltsame (duplex est coactio vel violentia. Una, quae facit necessitatem absolutam, et tale violentum dicitur violentum simpliciter, ut cum quis alium corporaliter impellit ad motum. Alia, quae facit condicionatam necessitatem, et hanc vocat Philosophus violentum mixtum, sicut cum quis proicit merces in mare, ne periclitetur, et in isto violento, quamvis hoc quod fit non sit per se voluntarium, tamen consideratis circumstantiis hic et nunc voluntarium est, 4 sent. 29. 1. 1 c).