Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): caelum

caelum

Himmel im eigentlichen und uneigentlichen Sinne des Wortes: cum caelum tripliciter dicatur, quandoque ipsa ultima sphaera, quandoque totum corpus, quod circulariter movetur, quandoque autem ipsum universum, 1 cael. pr.; vgl. ib. 20 b; caelum tripliciter dicitur in Scripturis. Quandoque enim dicitur proprie et naturaliter; et sic dicitur caelum corpus aliquod sublime et luminosum actu vel potentia (in Wirklichkeit oder der Möglichkeit nach) et incorruptibile per naturam . . . Secundo dicitur caelum per participationem alicuius proprietatis caelestis corporis, scilicet sublimitatis et luminositatis actu vel potentia . . . Tertio dicitur caelum metaphorice; et sic quandoque ipsa sancta Trinitas dicitur caelum propter eius spiritualem sublimitatem et lucem; quandoque etiam spiritualia bona, in quibus est sanctorum remuneratio, propter eorum eminentiam caeli nominantur; . . . quandoque vero tria genera supernaturalium visionum, scilicet corporalis, imaginariae et intellectualis, tres caeli nominantur, th. I. 68. 4 c; per caelum etiam intelligitur angelica natura, 2 sent. 1. 1. 6 ad 7.

Zu anima caeli & primi c. → anima sub b; zu clavis c. → clavis sub b; zu motus c. sive in c. → motus sub a; zu regnum c. → regnum; zu virtus c. → virtus sub a.

Arten des caelum sind: 1. caelum aereum (th. I. 68. 4 c; II. II. 175. 3 ad 4; III. 49. 5 ad 2; 2 sent. 14. 1. 4 c; pot. 4. 1 ad 5) = der Lufthimmel (supra quod elevantur per vaporum ascensionem aquae vaporabiles, quae sunt materia pluviarum, pot. 4. 1 ad 5). 2. c. aethereum (th. I. 66. 3 c; 68. 4 c; 2 sent. 14. 1. 4 c) = der Ätherhimmel (superior vero pars aeris dicitur caelum aethereum propter inflammationem illius partis ex propinquitate ignis, 2 sent. 14. 1. 4 c; vgl. 1 cael. 7 e). 3. c. aqueum (th. I. 66. 3 ob. 4; 68. 2 c & 4 c; II. II. 175. 3 ad 4) = der Wasserhimmel (ita dicetur aliud caelum aqueum propter solam diaphaneitatem, quod est supra caelum sidereum, ib. I. 68. 2 c). 4. c. corporeum (ib. 1 ad 1) = der körperliche Himmel (quod legitur secunda die factum, ib.). 5. c. crystallinum (ib. 66. 3 ob. 4; 68. 2 ad 2 & 4 c; II. II. 175. 3 ad 4; 2 sent. 14. 1. 4 c; pot. 4. 1 ad 5) = der Kristallhimmel (so genannt, non quia sit de aqua congelata in modum crystalli, . . . sed propter illius caeli soliditatem, pot. 4. 1 ad 5). 6. c. empyreum sive igneum sive intellectuale (th. I. 61. 4 ob. 1-3, a & c; 66. 3 ob. 1-4 & c; 68. 1 ad 1, 2 c & 4 c; 102. 2 ad 1; III. 49. 5 ad 2; 2 sent. 2. 2. 1 c & ad 1, 2 a & ad 5; 14. 1. 4 c; pot. 3. 18 ad 4; 4. 1 ad 5; quodl. 6. 11. 19 c) = der feurige oder übersinnliche Himmel (illud caelum dicitur empyreum, id est igneum, non ab ardore, sed a splendore, th. I. 66. 3 c; caelum empyreum dicitur intellectuale, quia nostris visibus non subiacet, sed intellectu tantum capitur, non quod in se non sit visibile, 2 sent. 2. 2. 1 ad 1). 7. c. igneum, → c. empyreum. 8. c. intellectuale, ≈ . 9. c. Olympium (th. I. 68. 4 c; 2 sent. 14. 1. 4 c) = der olympische Himmel (pars autem inferior eius [scilicet sphaerae ignis] caelum Olympium dicitur a quodam monte, qui nominatur Olympus in Macedonia, qui ultra nubes in altum dicitur porrigi, 2 sent. 14. 1. 4 c). 10. c. primum, c. secundum & c. tertium (th. I. 3. 8 c; II. II. 175. 3 ad 4; 2 cael. 8 b; 3 cael. 1 a) = der erste (vgl. c. supremum), der zweite und der dritte Himmel (nomine tertii caeli potest uno modo intelligi aliquid corporeum; et sic tertium caelum dicitur caelum empyreum, quod dicitur tertium respectu caeli aerei et caeli siderei, vel potius respectu caeli siderei et respectu caeli aquei et crystallini . . . Alio modo per tertium caelum potest intelligi aliqua visio supermundanea, quae potest dici tertium caelum triplici ratione. Uno modo secundum ordinem potentiarum cognoscitivarum, ut primum caelum dicatur visio supermundana corporalis, quae fit per sensum, . . . secundum autem caelum sit visio imaginaria, . . . tertium vero caelum dicatur visio intellectualis. Secundo modo potest dici tertium caelum secundum ordinem cognoscibilium, ut primum caelum dicatur cognitio caelestium corporum, secundum cognitio caelestium spirituum, tertium cognitio ipsius Dei. Tertio modo potest dici tertium caelum contemplatio Dei secundum gradus cognitionis, qua Deus videtur, quorum primus pertinet ad angelos infimae hierarchiae, secundus ad angelos mediae, tertius ad angelos supremae, th. II. II. 175. 3 ad 4). 11. c. sanctae Trinitatis (ib. I. 61. 4 ad 3; 68. 4 c; 2 sent. 14. 1. 4 ad 1) = der Himmel der h. Dreifaltigkeit (caelum sanctae Trinitatis nominatur metaphorice ipsa celsitudo divinae maiestatis et transumptiva similitudine, qualis potest esse corporalium et spiritualium secundum proportionalitatem, 2 sent. 14. 1. 4 ad 1). 12. c. secundum, → c. primum. 13. c. sidereum (th. I. 66. 3 ob. 4; 68. 1 ad 1, 2 c, 3 c & ad 1, 4 c; II. II. 175. 3 ad 4; 2 sent. 14. 1. 4 c; pot. 4. 1 ad 5) = der Sternenhimmel (tertium partim diaphanum et partim lucidum actu, quod vocant caelum sidereum, et dividitur in octo sphaeras, scilicet in sphaeram stellarum fixarum et septem sphaeras planetarum, quae possunt dici octo caeli, th. I. 68. 4 c). 14. c. sphaericum (ib. 1 ad 1) = der sphärische Himmel (caelum, quod legitur prima die factum, est quoddam caelum sphaericum sine stellis, de quo philosophi loquuntur dicentes, ipsum esse nonam sphaeram et mobile primum, quod movetur motu diurno, ib.). 15. c. supremum (ib. 61. 4 ob. 3) = der oberste Himmel (caelum empyreum dicitur esse caelum supremum, ib.); vgl. c. primum. 16. c. tertium, → c. primum. 17. c. Trinitatis (2 Cant. 5) = der Himmel der h. Dreifaltigkeit; vgl. c. sanctae Trinitatis.