Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): A

A, litera numeralis, quae 500 designat, ut ceterae alphabeti literae alios numeros, de quibus suis locis: genus numeri, inquit Baronius, haud ab omnibus receptum, et si aliquando receptum, dissuetudine jam abolitum. Habetur vero illud cum Valerio Probo, Paulo Diacono, et aliis qui de Numeris scripserunt, editum inter Grammaticos antiquos, pag. 1683. Exarati etiam prostant versus, qui totius alphabeti characteribus eosdem numeros assignant, quos descripsit idem Baronius, et ante eum Joannes Noviomagus lib. 1. de Numeris, cap. 10. paulo diversos ab iis qui habentur apud Ugutionem MS. cujus haec sunt: Nota quod quaelibet figura literarum invenitur aliquem numerum repraesentans, quamvis non sit in frequenti usu, qui istis versiculis distinguitur. Primus autem sic concipitur: Possidet A numeros quingentos ordine recto. Vide literam P. Porro eidem literae A, si recta linea superaddatur, quinque millia significat.

A, in superscriptione cantilenae, ut altius elevetur, admonet. Ita Notkerus in Opusc. inscripto, Quid singulae literae in superscriptione significent cantilenae, edito tom. 5. Antiq. lect. Canisii part. 2. pag. 739; de quo sic Eckehardus Junior lib. de Casibus S. Galli, cap. 4: In ipso quoque (Antiphonario) primus ille (Petrus) literas alphabeti significativas notulis, quibus visum est, aut susum, aut jusum, aut ante aut retro, assignari excogitavit, quas postea cuidam amico quaerenti Notker Balbulus dilucidavit. Fuit autem Petrus ille Romanus, quem Adrianus PP. Carolo M. petente in Galliam misit, ut ibi cantum Romanum ecclesias doceret. Vide Nota musica.

A, prima litera vocis Graecae άπειλή, Comminatio. Glossarum, commentariorumque in scripturam sacram antiqui scriptores hac litera solebant lectorem praemonere prophetiam esse duntaxat comminatoriam; sic in pluribus Codicibus manuscriptis prioribusque eorum editionibus ad caput. 38. Isaiae, ante haec verba, Dispone domui tuae, etc. et Jonae cap. 3. Adhuc quadraginta dies, etc. litera A praeponitur. Lexic. Eccles. Didaci Ximenez: los Catholicos antiguos expositores de la Biblia solian poner en el texto ciertas senales en, que algunas no eran letras, y otras lo eran.... Y entre ellas la A significava, que la prophetia à que se anteponia era solamente comminatoria, ut Isai. 38: A Dispone domui tuae, etc. Hierolexicon Dominici Macri. Bibliotheca Sancta Fr. Sixti Senensis lib. 3.

A pro E. In veteribus instrumentis praesertim 12. saec. ut in Tabulario Parthenonis Calensis ubique A ponitur pro E ante M. finalem. Talam, qualam, tandam, realam, pro talem, qualem, tandem, realem, etc. Et illud maxime quia tunc temporis sic pronunciare consueverant.

A et AB praepositiones ante adverbia passim occurrunt in medii et infimi aevi scriptoribus: e multis pauca selegimus.

A Batis. Vide Abatis.

A Casu, Fortuito, casu, Hisp. A caso, Gall. Par cas fortuit. Lit. remiss. ann. 1351. in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 417: De quodam godandardo, quem A casu in dicta taberna invenit, dictum Girardum perculsit. Aliae ann. 1396. in Reg. 151. ch. 33: Supplicans praefatus A casu reperit quandam aliam grossam virgam fusteam, quam a terra levavit, etc. Occurrit rursum in Lit. ann. 1398. ex Reg. 153. ch. 314.

A Diu, Dudum. Gall. il y a longtems. Rymer, tomo 7. pag. 254: Pro quibusdam secretis, et arduis negotiis inter nos et dictum Consanguineum nostrum, A Diu est, habitis et tractatis.

A foras, Extrinsecus, forinsecus. Gall. Dehors vel par dehors. Hygin. de Limitibus agror. 63: Notae enim in propriis arboribus A foras ponuntur.

A foris, Eadem notione apud Hygin. de Limitibus, Constit. 103: Stantibus jam muris et caeteris moenibus limites primos nisi A Foris accipere non possunt. His similia sunt A mane, A sero, Ab hodie, Ab intro, Ab intus, et illud Genes. cap. 7: Et inclusit eum Dominus De foris. A foris legitur etiam apud Plinium lib. 17. cap. 24. 37. n. 6. Vide Forcellini Lexicon in voce Foris in fine.

Ab Heri, Gall. d'Hier, Hesternus. Ordinar. Ms. Rotomag: Corpus Domini Ab heri servatum afferat super altare. Autrier, pro autr-ier alterum heri, vulgo L'autre jour; in Poem. inscripto Le dict de la Rose: L'autrier m'alloie esbanoiant En un tres bel pré verdoiant.

Arsoir vero, pro Gallico l'autre soir, alterum vesperum, in Lit. remiss. ann. 1386. ex Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 124: Icellui Estienne s'adreça contre le suppliant en disant: Tu me cuidas Arsoir faire batre, etc. Aliae ann. 1415. in Reg. 169. ch. 59: Se je vous eusse arsoir trouvé en mon pays, je vous eusse chargé ou battu. Hinc emendandae videntur Lit. remiss. ann. 1467. ex Reg. 200. ch. 67. ubi Asseoir, pro arsoir; nisi sit ex frequenti mutatione r in s, et vicissim: Le lendemain après la bateure ainsi faite par Pierre Denise à sa femme... elle vint au suppliant et lui dit: O Bertran je fu Asseoir bien batue pour vous et sans cause.

A Prope, Prope, propter, Gall. auprès, proche. Stat. syned. eccl. Trevir. ann. 1310. tom. 2. Hist. ejusd. eccl. Joann. Nic. ab Hontheim pag. 80. col. 2: Vina colligenda ipsis ecclesiis A prope situata vix possint recolligi.

A Responsis, Apocrisarius, qui negotia alicujus curat, et de iis dat responsa. Joan. de Janua: A Responsis, indeclinabile: qui dat responsa principis. Vide in, Responsum.

A Retro, Reliquum debitae pecuniae, Gall. arrérage, ce qui reste à payer, unde A retro esse, reliquari, Gall. être en arrière. Rymer tom. 1. pag. 872. col. 2. ante finem: Propter quod carissimus frater fidelis noster, Ricardus Rex Alemaniae illustris, illa duo millia marcarum, quae dicto filio nostro a retro sunt de sex millibus marcarum supra dictis. Ab A retro factum Areragium, quasi aretragium abjecta litera t, quod aliquando fieri solet. Germanis Rückstand. Adel.

Ab se. sponte. Janssonii Auctarium ad. Gloss. Isid. p. 2.

A pro Ad. Testamentum in cortice scriptum anni circiter 690. apud Felibian. in Hist. Monast. S. Dionysii, pag. xi: Hoc quod A saepe dictas basilecas delegavi per hunc testamentum meum. In diplomate monasterii S. Petri de Cete anni 985 apud Sa Rosa de Viterbo pag. 23. tomi 1: Facimus textum escridura firmidadis de villas prenominadas, A locum predictum Sancto Salvatoris Domini Nostri Jesu Christi.... que est fundada eorum vaseliga vogabulo sancto Petro; ibidem tom. 2. p. 106. ex privilegio regis Portug. Alfonsi I. ann. 1162: Si mulier leixaverit suo marito de benedictiones pectet ccc sol., medius Ad suo marito et medius A palacio; ibidem eodem modo A palatio in charta anni 1213; et in privilegio Sanctii II anni 1225: medios A palatio et medios A suo marito.

A pro in saepius legi in chartis Portugallicis seculi X et XI affirmat Sa Rosa de Viterbo tom. 1. pag. 24, exemplumque adducit e charta anni 989: Si quis autem aliquis homo venerit ad inrumpendum contra anc Cartula contramudationis, quod nos A judicio divindigare non potuerimus.