Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CIBARIA

CIBARIA, Frumentum, bladum. Fori Oscae anno 1247. fol. 5: Et faciat molas molere, ut de Cibaria faciat farinam. Fol. 20: Et Cibariam molendo faciat ex ea farinam. Cibaria molita, ap. Caes. de B. G. lib. 1. cap. 5. Tabular. S. Eparchii Inculism. Fol. 49: Unus mansus debet 12. den. 1. arietem, 4. sextar. de Cibaria, 1. manducalem, una borderia quam tenebat Ranulfus debet. 8. den. 3. sextar. de Cibaria, etc. Vita S. Benedicti Anian. ab ejus discipulo scripta saec. 4. SS. Benedict. part. 1. pag. 198: Siquidem fecerant sibi tuguria congruis locis, in quibus usque ad novas habitarunt fruges. Deficiente Cibaria rursus ea quae in Fratrum reponi jusserat usus mensurare praecepit.]

Cibarius. Eadem notione. Cibarius aliud est ab Avena quam Civatam appellatam ostendimus. Acta Murensis Monasterii pag. 56: Dederunt sancto Martino ad Cibarios tres modios, et tres nucum. Infra: In Ried 4. modii de grano, 5. de avena, duo modii de Cibariis.