Close Window

Lewis : hospitium

hospitium, hospĭtĭum, ĭi, n. hospes. Hospitality (class.): quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque conjungi dico oportere, Cic. Q. Fr. 1, 1, 5, § 16; cf.: quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque conjunxit, etc., id. Deiot. 14, 39: gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum ... cum Metellis, erat ei hospitium, id. Rosc. Am. 6, 15: pro hospitio quod sibi cum eo esset, id. Verr. 2, 2, 8, § 23: vetus hospitium renovare, id. Deiot. 3, 8: ego hic hospitium habeo, Plaut. Poen. 5, 2, 82: qui hospitio Ariovisti usus erat, Caes. B. G. 1, 47, 4: jungimus hospitio dextras, Verg. A. 3, 83: indulge hospitio, id. ib. 4, 51: ut artum solveret hospitiis animum, Hor. S. 2, 6, 83: renuntiare, Liv. 25, 18, 9: huic paternum hospitium cum Pompeio intercedebat, Caes. B. C. 2, 25, 4: decernunt, ut cum L. fratre hospitium publice fieret, Cic. Verr. 2, 4, 65, § 145; cf.: Gaditani hospitium cum L. Cornelio publice fecerunt, id. Balb. 18, 41; Liv. 37, 54, 5: publice privatimque hospitia jungere, id. 1, 45, 2: clientelae hospitiaque provincialia, Cic. Cat. 4, 11, 23; cf. Auct. Her. 1, 5, 8.

A hospitable reception, entertainment: te in Arpinati videbimus et hospitio agresti accipiemus, Cic. Att. 2, 16, 4: cum ab eo magnificentissimo hospitio acceptus esset, id. Div. 2, 37, 79: hospitio invitabit, id. Phil. 12, 9, 23: hic apud me hospitium tibi praebebitur, Plaut. Poen. 5, 2, 93: alibi te meliust quaerere hospitium, id. Curc. 3, 47: me excepit Aricia hospitio modico, Hor. S. 1, 5, 2: gens hospitio deorum inmortalium sancta, Liv. 9, 34, 19; 29, 11, 6.

Concr., a place of entertainment for strangers, a lodging, inn, guest-chamber (cf. diversorium): ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam ex domo, Cic. de Sen. 23, 84; cf. id. de Or. 2, 58, 234: Piliae paratum est hospitium, id. Att. 14, 2, 3: deductus a magistratibus in nemorosum hospitium, Plin. 35, 11, 38, § 121: publicum, Liv. 5, 28, 4: ibi (milites) benigne excepti divisique in hospitia, id. 2, 14, 8: ad hospitium imperatoris venire, id. 33, 1, 6: hospitia singulorum adire, Suet. Ner. 47: praetorianae cohortes per hospitia dispersae, the townquarters, id. Tib. 37: Romae ... magno hospitium miserabile, Juv. 3, 166: tolerabile, id. 7, 69: hospitio aliquem juvare, id. 3, 211: hospitio prohibemur harenae, of the shore (i. e. from landing), Verg. A. 1, 540.

Transf., of animals: itque pecus longa in deserta sine ullis Hospitiis, Verg. G. 3, 343; 4, 24; Plin. 10, 23, 33, § 66.—Comically: quid faciam nunc, si tresviri me in carcerem compegerint? ... ita Peregre adveniens hospitio publicitus accipiar, Plaut. Am. 1, 1, 8: certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est, id. ib. 1, 1, 140: nec confidentiae usquam hospitium est, nec de verticulum dolis, id. Capt. 3, 3, 8.—Trop.: ut universi intellegant, sacrosanctum cunctis esse debere hospitium virilis animae, i. e. virile corpus, Mos. et Rom. Leg. Coll. 5, 3, 2.