Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CINIS

CINIS, Cineres qui in Capite jejunii fratrum, olim poenitentium, hodie fidelium omnium capitibus imponuntur, ex industria fiunt de cremiis sarmentorum, qui etiam studiose mundantur et cribrantur, et benedicti conservantur ab Infirmario, ut morientibus fratribus cum cilicio substernantur. Ita Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 64. Vide Caput jejunii.

Quatuor anni temporibus in Monasterio S. Martialis Lemovic. benedicebantur cineres atque eodem ritu, quo initio Quadragesimae, imponebantur; qui mos etiamnum viget. Eumdem a Canonicis S. Stephani observatum fuisse constat ex ejusdem Ecclesiae codicibus MSS. Hae sunt autem benedictiones Ascetis S. Martialis usitatae, sicuti eas refert Stephanotius noster tom. 2. Fragm. Hist. MSS: Omnipotens Deus sua vos clementia benedicat, et Spiritum vobis sapientiae salutaris infundat. Amen. Catholicae fidei documentis nutriat, et in bonis operibus perseverantes reddat: gressus vestros ad vitam dirigat, viamque vobis pacis et charitatis ostendat. Amen. Benedicat vos Dominus, et custodiat vos, et misereatur vestri; convertat vultum suum super vos, et det vobis pacem. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui vos de limo terrae formavit, et pretioso sanguine redemit, cujus potestas permanet in saecula saeculorum. Amen. Hic fiat ┼ Benedictio Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus S. descendat super vos, et maneat semper. Amen. Sancte Martialis intercede pro nobis nunc et in hora mortis nostrae. Amen.