Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CINIS

CINIS,² Jus Cinerum, Praestatio, quae pro facultate conficiendi cineres in nemoribus, domino exsolvitur. Charta Ludov. abb. Buciliens. ann. 1170. inter Probat. tom. 1. Annal. Praemonstr. col. 338: Detinemus totam decimam, terragium, census pratorum, sylvagia, apes et jus Cinerum. Vide, Cinerarius 2.

Cineres Clavati, Qui ex fece vini siccata et combusta conficiuntur, Gall. Cendres de Gravelée: quos alii vocant Cineres Clavellatos. Litterae ann. 1332. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 90: Inhibitum fuerat, quod... grana, gauda, gayda, garanciae tinctae, necnon pastellum, cardones domestici sive franchi, Clavati Cineres, atque ligna, et caetera omnia et singula, quae ad paraturam, tincturam.... pannorum.... necessaria sunt, etc. Gall. Cendres gravelées. Vide Diction. Commerc. v., Gravelée.

Cineres in foco dividere, in hereditatis divisione. Chron. Mindens. ap. Leibnit. Script. tom. 2. pag. 201: Tunc praedictus Albrand recipit de gerade ex parte filiae suae, et denudavit sibi totam domum in tantum, quod dividebat Cineres secum in foco.