Close Window

Lewis : ictus

ictus,² ictus, ūs (gen. sing. icti, Quadrig. ap. Gell. 9, 13, 17), m. ico, a blow, stroke, stab, thrust, bite, sting (freq. and class.). Lit. In gen.: a bestiis ictus, morsus, impetus, Cic. Off. 2, 6, 19: pro ictu gladiatoris, id. Mil. 24, 65: neque ictu comminus neque conjectione telorum, id. Caecin. 15, 43: scutis uno ictu pilorum transfixis et colligatis, Caes. B. G. 1, 25: non caecis ictibus procul ex improviso vulnerabantur, Liv. 34, 14, 11: ictu scorpionis exanimato altero, Caes. B. G. 7, 25, 3: prope funeratus Arboris ictu, Hor. C. 3, 8, 8: ictus moenium cum terribili sonitu editi, Liv. 38, 5, 3: apri, Ov. M. 8, 362; Hor. C. 3, 22, 7: serpentum, Plin. 23, 1, 11, § 14: Lesbium servate pedem meique Pollicis ictum, a striking, playing on the lyre, Hor. C. 4, 6, 36: alae, the stroke of a wing, Plin. 10, 3, 3, § 9: pennarum, id. 6, 12, 13, § 32: Phaethon ictu fulminis deflagravit, a stroke of lightning, lightning, Cic. Off. 3, 25, 94: fulmineus, Hor. C. 3, 16, 11; Ov. M. 14, 618.—Poet., of the beating rays of the sun: tum spissa ramis laurea fervidos Excludet ictus, Hor. C. 2, 15, 10: solis, Ov. M. 3, 183; 6, 49: Phoebei, id. ib. 5, 389 (al. ignes): Phoebi, Luc. 7, 214: longe Ejaculatur aquas atque ictibus aëra rumpit, with jets of water, Ov. M. 4, 124: saxaque cum saxis et habentem semina flammae Materiem jactant, ea concipit ictibus ignem, by their blows, i. e. collision, id. ib. 15, 348.

In partic. In prosody or in music, a beating time, a beat: et pedum et digitorum ictu intervalla signant, Quint. 9, 4, 51: modulantium pedum, Plin. 2, 95, 96, § 209: unde etiam trimetris accrescere jussit Nomen iambeis, cum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi, Hor. A. P. 253.

A beat of the pulse: ictus creber aut languidus, Plin. 11, 37, 88, § 219.

In mal. part.: multorum, Juv. 6, 126.

Trop., a stroke, blow, attack, shot, etc.: sublata erat de foro fides, non ictu aliquo novae calamitatis, sed suspicione, etc., Cic. Agr. 2, 3, 8: nec illum habet ictum, quo pellat animum, id. Fin. 2, 10, 32: sub ictu nostro positum, i. e. in our power, Sen. Ben. 2, 29; cf.: stare sub ictu Fortunae, Luc. 5, 729: tua innocentia sub ictu est, i. e. in imminent danger, Sen. Cons. ad Marc. 9 fin.; cf. the opposite: Deum extra ictum sua divinitas posuit, beyond shot, i. e. out of danger, id. Ben. 1, 7: eodem ictu temporis, i. e. moment, Gell. 14, 1, 27; cf.: singulis veluti ictibus bella transigere, by separate attacks, Tac. H. 2, 38: quae (legiones) si amnem Araxen ponte transgrederentur, sub ictum dabantur, would have come to close quarters, id. A. 13, 39 fin.; cf.: laetis ostentat ad Urbem Per campos superesse vim, Romamque sub ictu, near at hand, before the eyes, Sil. 4, 42.

(Cf. icio, II. A.) Ictus foederis, the conclusion of a treaty, Luc. 5, 372; Val. Max. 2, 7, 1.