Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CIVILIS

CIVILIS, Prudens, consideratus, cui opponitur Incivilis, imprudens, inconsideratus. Arest. parlam. ann. 1404. in Memor. G. Cam. Comput. Paris fol. 14. r°.: Quas (literas) surrepticias, aut saltem Inciviles esse dicebat, quia super eo fundatae erant, quod nos eidem de Merlo dictum bailliviatus officium, quod ipse de Mota tenebat, dederamus, et illud ex inadvertentia ipsi de Novavilla donaveramus... Praefato de Merlo... dicente quod dictae litterae per ipsum, ut praefertur, a nobis obtentae nullatenus erant neque sint surrepticiae, immo Civiles et veritatem continentes. Non multum dissimili acceptione nostri Civil, pro Callido homine dixerunt: unde Civilité, Calliditas, vulgo Habileté, adresse. Lit. remiss. ann. 1457. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 164: Les supplians ont advisé par plusieurs fois à trouver la maniere de savoir où Julien Malet, qui estoit Civil et subtil homme, mettoit... ladite finance; et tant ont subtillé et mis garde sur ledit Julien Malet, qu'ilz ont sceu, etc. Pour la subtilité et Civilité dudit Julien Malet, etc. Citoïen vero, pro Civil; Droit citoyen, Jus civile, in Charta ann. 1301. ex Lib. rub. ejusd. Cam. Comput. fol. 187. v°. col. 2: Renonçons... à toutes deffenses de fait et de droit canon ou Citoyen, qui porroient estre dites. Cisteyaux, eodem sensu, in Lit. ann. 1324. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 381. ubi perperam editum: A tout droit de Savoiz, de Cisteyaux, etc. si quidem in Reg. unde exscriptae sunt hae Literae, legitur: A tout droit de canon, de Cisteyauz, etc.

Civilis. Charta Frider. II. imperat. ann. 1242. inter Probat. tom. 1. Annal. Praemonstr. col. 597: Ad haec ipsi comites... suis militibus... talem gratiam tradiderunt, ut de bonis suis, curiis, agris, vineis, Civilibus, quae Pourchrect dicitur, etc. Sed leg. prorsus Curtilibus.