Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLAMO

CLAMO, (CLAMARE) Vocare, Italis Chiamare. Gloss. Lat. Graec: Clamat, βοᾷ, ϰράζει, ϰαλεῖ. Papias: Clamare, vocare, insonare. Luxurius in Epigrammatis, in lemmate unius: De eo qui amicos ad prandium Clamabat, ut plura exposceret xenia. Testamentum Porcelli Corocottae, cujus meminit S. Hieronymus: Clamavit ad se suas parentes, ut de cibariis suis aliquid dimitteret eis. Commodianus Instruct. 73: Extinctos Clamatis, qua gratia ? false, peristi. Passio SS. Perpetuae et Felicitatis: Et Clamavit me, et de caseo, quod mulgebat, dedit mihi quasi buccellam. Lex Longobardor. tit. 105. § 1. Rothar. 327.: Si quis canes alienos Clamaverit aut incitaverit, etc. Clamosa venatio, in Summa Raimundi pag. 92. in qua clamantur canes. Petrus Diaconus lib. 4. Chron. Casin. cap. 51: Tunc illi obstupefacti, alios Saracenos Clamare coeperunt, dicentes, Currite citius. Vita S. Guidonis Abb. Pomposiani: Voceque anxia Patrem Monasterii Clamitavit. Vita Ceddae Episcopi Lond. cap. 2: Clamavit ad se virum Dei. Et cap. 3. Vita S. Lietberti Episc. Camerac. cap. 29: Mox Clamato puero, etc. Palladius in Hist. Lausiaca cap. 42: Ἀπῆλθον οὖν φωνῆσαι αὐτήν. Domnizo: Pontificem Christi, quem nomine Clamo Giraldum. Claimer, in Instrum. Gall. anni 1292. e Chartulario Calensi pag. 196: Une maison desdites Religieuses, que l'on Claime Malrepast.

Clamare pro Orare ap. Ekkehardum IV. de Casib. S. Galli cap. 3. Pertz. pag. 100. lin. 21.