Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLAMOR

CLAMOR,² Idem quod Clameum, Practitis nostris, Clameur. Vetus Consuetudo Normanniae cap. 57: Plainte ou Clameur est quant aucun monstre à la Justice en plaignant soy, le tort qui luy a esté fait, afin qu'il en puisse avoir droit en Court. Lex Longob. lib. 3. tit. 1. § 11. Carol. M. 99.: Si de possessionibus... super eos Clamor venerit. Tabular. S. Petri Burgul. Charta 82. fol. 82. ann. 1089: Si servus meus vel conlibertus ibi manens, mihi servire voluerit, de eo ad Monachos Clamorem faciam. Infra: Si aliquis ex meis eos, rel eorum censum capiat, absolute reddam, si Clamorem inde habuero. Charta ann. 1182. inter Instrum. tomi 4. Gall. Christ. col. 191: Item si dominus Otto de aliquo hominum Abbatis Clamorem facit, quod non denarios quos debebat reddiderit, per Clamorem et justitiam Obedientiarii, vel ejus qui vicem Abbatis ibi aget, per unum testem vel per juramentum ille qui accusabitur se solvisse ostendet, vel capitale et tantumdem de emenda persolvet. Occurrit iterum apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 184. Baluzium, tom. 2. Hist. Arvern. pag. 781. in Maceriis Insulae Barbarae tom. 2. pag. 533. ex Charta Beatricis de Turre Dominae Rossilionis pro Ordine Cartusiae ann. 1280: Exceptis bannis, Clamoribus personalibus, mero et mixto imperio.

Margalet. in Stat. Aquens. cur. submiss. lib. 2. cap. 4. pag. 124: Clamor, Clame, dicitur Quaerimonia sive querela creditoris contra debitorem, eo quia quod facere promiserat, minime adimplevit.

Clamores Ducere, pro Deferre. Charta ann. 1221. ex Lib. albo episc. Carnot.: Clamores igitur factos tenetur (major) ducere coram episcopo.

Clamor de Haro. Vide Haro.

Clamor Judiciarius, in Speculo Saxon. lib. 1. art. 62. § 1. et 3.

Planus Clamor. Charta libertatum Seiselli ann. 1285: Qui contendit ponere fidei-jussorem de plano Clamore, qui cognitus est, debet 3. solidos. Chartular. Campaniae Thuanum fol. 287: Si aliquis hominum B. Martini Clamorem faciat de alio homine B. Martini, Praepositus B. Martini deducit et tenet placitum sine Viario: et si fuerit planus Clamor, videlicet usque ad valentiam 3. solidorum, totus Clamor est Praepositi.

Qui circa rem parvi momenti versatur. Libert. villae de Andeloto ann. 1269. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 126. art. 4: Planus Clamor per sex denarios emendabitur. Vide infra Planus.

Clamor Falsus, in Consuetud. Norman. cap. 7. 95. Fausse Clameur, cum quis contra jus rem quampiam clamat, et in judicio petit. Charta libertatum urbis Seiselli: Si quis Falsum Clamorem fecerit, tres solidos debet. Consuetudines MSS. S. Juliani de Saltu in Lingonibus: Et la Clamors au Prevost vanra à 4. deniers de Tournois, et ne paiera l'en riens de Fause Clamor.

Clamorem Facere, apud Tyrium lib. 12. cap. 25: Si Veneticus super quemlibet hominem, quam Veneticum, Clamorem fecerit, in Curia Regis emendetur. Goffrid. Vindoc. lib. 3. Epist. 16: Cum quondam de Sigebranno apud Comitem Clamorem facturus Vindocinum venissetis. Idem Opusc. 11: Saepe inter Monachos agitur, ut per eos qui de aliis in Capitulo Clamores faciunt, etc. Est queri de aliquo. Vide Clamare 2.

Clamor Violentiae, Clamor aut Vox Popularis, Vide Huesium.

Clamor, Debitum, quod ab aliquo repetitur. Testamentum G. Comitis Nivernensis ann. 1239. in Maceriis Insulae Barbarae: Propter Clamores vero meos pacificandos praecipio quod redditus S. Marcellini sint in manu executorum meorum. Testam. Amedei IV. Comitis Sabaudiae ann. 1252. apud Guichenonum: Volo et praecipio quod omnes Clamores mei, et debita mea amicabiliter et sine strepitu solvantur. Eadem occurrit formula in Testamento Beatricis Comitissae Provinciae ann. 1263. Petri Comitis Sabaud. ann. 1268. Thomae Comitis Sabaud. ann. 1288. et Aymonis Comitis Sahaud. ann. 1343. apud eundem pag. 64. 70. 75. 77. 98. 170. In Testamento Alionorae Comitissae Boloniae apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 119. Adde V. Cl. Dionysium Salvagnium. Boissium lib. de Usu feudor. pag. 378. Charta ann. 1187. in Tabulario Vindocin. fol. 277: Guagia etiam, vel Clamores alicujus forefacti, sine assensu Prioris reddere non potest, nec quittare.

Clamor Pacificatus, Debitum exsolutum. Charta Joannis Sacerdotis Ecclesiae Lugdun. ann. 1192. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 24: Habebunt quoque decimam eorum reddituum, quos de Ecclesia defuncti ejus habiturus est, a die obitus sui usque ad quintum Martium, post solutionem refectoriorum et debitorum, et Clamoribus pacificatis, ipsi vero debebunt Ecclesiae nostrae possessionem et Missam in Natale Domini. Vide, Pacificare.

Clamor Bellicus, Qui in procinctu praelii, atque adeo in ipso praelio inclamari a militibus solebat. Robertus Monachus lib. 2. Hist. Hieros.: Et hoc signum erat Bellici Clamoris ipsorum. Signum Clamoris, apud Will. Tyrium. Sed de Clamore bellico consulendae omnino binae nostrae Dissertationes ad Joinvillam, 11. et 12.

ClamoremLevare, in Edicto Philippi Pulchri Franc. Regis ann. 1303. idem sonat quod finem imponere clamoribus creditoris adversus debitorem: Item, quod quando Clamores fient de debitis et debita erunt contestata, eis detur quindena, ut moris est in majori parte Senescallie, quodque transacta quindena, Clamor non levetur per Bajulum, priusquam satisfiat de debito creditoris. Sed alias Clamorem Levare idem est ac conviciis, clamoribus et sibilis aliquem consectari, Gall. Huer aprés quelqu'un, ut fusius dicetur in voce Huesium.

Clamor ad Deum, quo suppliciter exoratur, ut opem ferat temporibus afflictionis. Hujusce Clamoris varias exhibent Antiqui formulas, ut Bernardus Monachus in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 40. Anonymus quidam de rebus gestis in Monast. S. Michaëlis in periculo maris ineunte saec. xii. ubi singulare refert hujus Clamoris exemplum adversus Thomam de S. Johanne nemorum Monasterii vastatorem, Scriptor Actorum MSS. S. Lauri, et Guido Monachus in Disciplina Farfensi cap. 37. ex quo haec depromere visum est ad specimen aliorum: Hac ratione faciendus Ecclesiastici ordinis Clamor ad Dominum. Ad Missam principalem jam dicta Oratione Dominica Ministri Ecclesiae cooperiant pavimentum ante altare cilicio, et desuper ponant Cruxifixum et textum Evangeliorum, et corpora Sanctorum, et omnis Clerus in pavimento jaceat prostratus canendo Psalmum, Ut quid Deus repulisti in finem sub silentio. Interim duo signa percutiantur ab Ecclesiae custodibus, solusque Sacerdos ante Dominicum Corpus et Sanguinem noviter consecratum, et ante praedictas Reliquias Sanctorum, alta voce incipiat hunc clamorem dicere: Ostende nobis. Esto nobis Dom. Memento nostri Dom. Exurge Dom. Domine exaudi orat. In spiritu humilitatis et animo contrito ante sanctum altare tuum et sacratissimum Corpus et Sanguinem tuum, Domine Jesu, Redemtor mundi, accedimus, et de peccatis nostris, pro quibus juste affligimur, culpabiles contra te nos reddimus. Ad te, Domine Jesu, venimus, ad te prostrati clamamus, quia viri iniqui et superbi, suisque viribus confisi, undique super nos insurgunt, terras hujns Sanctuarii tui caeterarumque sibi subjectarum Ecclesiarum invadunt, depraedantur et vastant; pauperes tuos cultores earum in dolore et fame, atque nuditate vivere faciunt, tormentis etiam et gladiis occidunt, nostras etiam res, unde vivere debemus in tuo sancto servitio, et quas beatae animae huic loco pro salute sua reliquerunt, diripiunt, nobis etiam violenter auferunt. Ecclesia tua haec, Domine, quam priscis temporibus fundasti et sublimasti in honorem beatae semper Virginis Mariae sedet in tristitia, non est qui consoletur et liberet eam, nisi tu Deus noster. Exurge igitur, Domine Jesu, in adjutorium nostrum; conforta nos et auxiliare nobis; expugna impugnantes nos, frange etiam superbiam illorum, qui tuum locum et nos affligunt. Tu scis, Domine, qui sunt illi et nomina illorum, corpora quoque et corda eorum, antequam nascerentur, tibi sunt cognita. Quapropter eos, Deus, sicut scis, justifica in virtute tua, fac eos cognoscere sua malefacta, et libera nos in misericordia tua; ne despicias nos, Deus, clamantes ad te in afflictione, sed propter gloriam Nominis tui et misericordiam, qua locum istum fundasti, et in honorem Genitricis tuae sublimasti, visita nos in pace, et erue nos a praesenti angustia. Amen. Quo Clamore facto reportentur Reliquiae suis locis, et dicat Sacerdos sub silentio Collectam, Libera nos quaesumus, Domine.