Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLAMOR

CLAMOR,⁴ Mulcta pecuniaria, quae propter clamorem exigitur. Lit. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 345: Quod si..... ipsos consules..... contingeret poni in deffectu, vel ipsos debere Clamores et gaigia;..... ipsi consules..... quitti et liberi perpetuo remaneant et teneantur solvendo medietatem dumtaxat talium deffectuum, Clamorum, gaigiorum, etc. Occurrit praeterea tom. 3. pag. 117. et tom. 7. pag. 311. art. 5. Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 152: Petrus Rousselli in haec verba prorumpit, Petre Florentii, tu es causa quod hac die avunculo meo deconstitit unus Clamor. Neque aliter intelligendum Clamorem levare, quam Mulctam ex Clamore exigere.