Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): exeo

exeo exeo, -ire, -ii ( raro -ivi), -itum script. et form.: exiamus (coni. praes.) |VisitArchid f.7r|; exient (fut.; cf. Georges II 2544) |KNM XIV E 5 f.65r|; exiebat (impf.; cf. Georges II 2543) |UK III G 15 f.70v|; exirunt (pf.) v. infra; exeuns (err. pro ,existens‘ ?) |DocWaldh 33|; exaret (err. pro ,exiret‘ ) v. infra

1 A intrans.:

a egredi, abire, ad bellum proficisci – vycházet, odcházet, vytáhnout: exiens (gl.: wyssed ) de Tiro (cf. Vulg. Marc. 7,31) |KNM XIV E 5 f.2r|

b effluere, spec. de flumine: extra ripas diffluere, se effundere – vytékat, o řece: vylít se z břehů, vlévat se

c evenire (de sorte) – vyjít, padnout (o losu)

d excrescere, provenire (de herbis vel earum partibus sim.) – vyrůstat, vyrážet (o rostlinách a jejich částech)

e eminere – čnít, strmět

f iunct.: de (e) vita exire: mori – zemřít

g evadere (etiam transl.) – uniknout, vyváznout

h divulgari, innotescere – rozšířit se, vejít ve známost

i de tempore: transire, praeterire – přejít, uplynout, pominout

k gramm.: de verbis: desinere in – o slovesech: končit na

B trans.:

a transgredi (locum), etiam transl.: excedere (modum sim.) – přejít, překročit (o místě), též přeneseně (míru apod.)

b evitare, effugere – uhnout, vyhnout se

+ constr.:

a (ad 1Aa): c. praep. ad c. nom. propr. loci: si enim cum sua conclusione ille doctor ad Bononiam e-ret, ubi se asserit gradum doctoratus accepisse |PalAntih 124| c. praep. de c. obi. person.: ab alqo abire – odejít od někoho: abbates Bohemie de regina e-verunt et ad regis cubiculum...intraverunt |PetrZittChron 156a|; al. ib.

b (ad 1Ah): c. praep. per : sonitus nominis eius per omnem terram e-bunt |PetrZittChron 213a| (cf. Vulg. Psalm. 18,5; Rom. 10,18) iunct.:

a (ad 1Aa): ad campum (campos) exire ad bellum proficisci – (vy)táhnout do pole, do války: e-vimus ad campos (vetus vers.: vyjidechom na pole ) |KarVita 343a|; ad campum e-verunt Mysnam |(1429) TopTgApp 38a|; pro campo contra marchionem Misnensem...ne vicinos ad eundem campum e-re personaliter oporteret |(1450) ib. 45b|; al.; cf. infra (2Ba iunct.) de claustro (monasterio, ordine) exire ordinem religiosum, coetum monachorum (monacharum) relinquere – vystoupit z řádu: Kunegundis intravit ordinem sancti Francisci...Kunegundis timore Dei abiecto de ordine...e-vit |NeplChron 477b|; ipse ex quadam animi levitate de monasterio..., in quo regularem professionem emiserat, habitu...ordinis derelicto apostatando e-vit |(1392) MonVat V 346|; monachus pocius deberet exiens de claustro laborare super parentes...quam ibi iacere sicud porcus ad mandatum abbatis (ablatis ed. per err.) |IacMisDec 99|; al. de saeculo exire (cf. ThLL V/2 1363,31) i. q. mori – zemřít: sancti...sanctam in presenti seculo gerebant vitam; et hinc non timebant mori. Sed non sic, heu, est de nobis, qui pati timemus, emendare negligimus, e-re de seculo nolumus |HusSerm 177| de manibus alcis exire (cf. P III 1381,36) alcis esse desinere (de rebus) – přestat být něčím vlastnictvím: si per viam permutacionis...prebenda, quam nunc...habemus, e-ret (exaret ed.) de manibus nostris |CancArn 455| de alqua re victor exire victoriam ex alqa re ferre – vítězně dokončit: fortiter, constanter et fideliter semper agite, ut de illo (sancto negocio) victor exiatis |MladRel 68| iur.: exire de scamnis e loco saepto, ubi „quattuor scamna iudiciaria“ (q. v. s. v. scamnum) posita erant, egredi (oppos.: scamna ingredi, q. v. s. v. scamnum) – opustit ohrazený prostor, v němž byly umístěny čtyři soudcovské lavice, vyjít ze šraňků: quando licitum sit ei (actori) e-re de scampnis eisdem (vetus vers.: z šraňkóv vystúpiti ) |OrdoIud 206| de servitute exire (cf. ThLL ib. 1362,47) servire desinere – ukončit službu: hii omnino introducendi sunt precio et pro capite singulorum dandum est precium trecentorum denariorum ea condicione, ut si aliquando velit aliquis eorum de servitute e-re, reddat precium, quod datum est pro se |(1078) CodDiplBoh I 84| de domo exire domo cedere, ius possessionis domus resignare (cf. ThLL ib. 44: domo exire) – opustit dům, zříci se vlastnického práva k němu: idem filius suus e-bit do domo et amplius ipsam non arrestabit |(1369-1372) LibIudIgl I f.102va| de moneta exire officinam relinquere, edi (de pecunia) – opustit mincovnu, být dán do oběhu (o penězích): quod grossi et hallenses iuste et legaliter cudantur nec exeant de moneta seu distribuantur in ea, nisi prius per eosdem examinatores ad plenum examinati, probati et legales reperti sint |(1378) CodIurBoh II/3 168|

b (ad 1Af): iunct. c. subst. var. finem vitae humanae designantes: i. q. mori – zemřít: Procopius...huius mundi e-vit stadium |CosmCont II 250|; exiit (Pribizlawa) ex huius mundi pressura |ib. 258|; exiit (Silvester) a tenebris huius corporee regionis ad patriam perpetue mansionis |ib. 267|

spec.:

a iur. (ad 1Aa): de litteris sim. (cf. ThLL ib. 1366,15; P III 1382,28) i. q. (in lucem) prodire, edi – být vydán, vyjít: proclamacio Wrssonis sine litera donacionis regia e-vit |(1408) TabCur II 63|; excommunicaciones emanarunt ac processus exirunt |(1467 Maii) ArchMos|

b medic. (ad 1Ab): e-bit apostema (i. e. pus ex apostemate, cf. ThLL ib. 1359,55) |AlbicPest 93|

nota: abl. gerundii absolute ponitur sensu: cum exitur, exeuntibus – když se vychází: super hereditate Iacobi residentis in curia sita in acie ad manum sinistram exeundo de villa predicta versus septemtrionem |(1363) RegDipl VII 860|; cf. 1. eo (nota)

2 A intrans.:

a fere i. q. simplex ,ire ‘ – jít, chodit c. praep. ad : dominus Petrus vicarius interdum exit ad tabernas |VisitArchid f.117r| c. praep. super c. obi. person. in acc.: adversus alqm ire – vypravit se na někoho: iniverant (plebani) litem in S. propter quandam mulierem et dicit (Pesko), quod plebanus de W. e-verat super plebanum de H. extra civitatem ad bellandum |VisitArchid f.63v|

b fere i. q. redire – vrátit se: licenciatus ibidem exit ad suos proceres de milite frater factus |VitaHrozn 375|

c significare – znamenat: kutek angulus exit |ClarVoc 246|; dobrodrzstwie benignitas exit |ib. 393|

d mathem.: provenire, evenire – vyjít: fac circulum perfectum intersecantem punctum h et e-bit circulus h |CapPrP 1272 f.60va|; proveniet (gl.: e-bit ) tibi numerus dividendus |CristPrachAlg f.42v| iunct.: numerus exiens eventus – výsledek: in divisione tres sunt numeri necessarii, scilicet numerus dividendus et numerus dividens sive divisor et numerus denotans quociens sive numerus e-s |UK XI D 7 f.91r|

e alchym.: separari – vyloučit se: ponite igitur magnesiam in suo vase coquentes eam diligenter...Et dixerunt quidam: Ablue, donec e-at nigredo |UK XI E 9 f.10ra|; lapidem, qui dicitur suborites, sumunt philosophi...ponunt ipsum in vase vitreo et permittunt per dies plurimos in humido loco, donec sulphur, qui in eo latet, e-at |ib. f.13va|

B trans.:

a relinquere alqm locum – opustit (nějaké místo): que (mulier) ascendens (sc. vehiculum) e-bat civitatem |TranslWenc 126|; moniales compulse sunt iussu regis e-re monasterium sancti Georgii, quia insonuit rumor de adventu Cumanorum |IohMarign 565b|; qui vir...Boemie terram et metas cogitur e-re (vetus vers.: ‹z› země a z mezí českých jest vyjel ) |PulkChron 44a|; vidit (Ulricus) aliquos presbyteros...quadam vice e-re tabernam, in qua vinum et cervisia propinabatur |VisitArchid f.5r|; revolvebant (Theutonici), quomodo terram Boemie exeundo (vetus vers.: z země české vyjdouce ) ad propria remearent |LaurBrzezHist 390|; si nocturno tempore aliquis fratrum serius e-at conventum |(1500) StatMor 59|; al. iunct.: campos exire ad bellum proficisci – táhnout do pole, do války: statuunt (capitanei), quod cum campos e-verint (vetus vers.: když by na pole vytáhli ), nullus...redeat |LaurBrzezHist 514|; cf. supra iunct. (a) domum ( sim.) exire domo cedere, etiam iur.: ius possessionis domus sim. resignare – opustit dům (apod.), též zříci se vlastnického práva k domu apod.; cf. supra iunct. (a) iur.: monachus Nicolaus impendit IIII sexagenas super domum patris sui, que sibi dari debent, cum e-bit eandem domum |(1362) LibIudIgl I f.31vb|; rector propter ioculatores..., dum dicere vult horas suas, e-re cogitur...domum suam |(1370) MonVat III 793|; quod si non reddiderit summam pecunie ipsis orphanis...tribus annis elapsis, extunc immediate domum suam...e-re, evacuare (exiree, vacuare ed.) tenebitur |(s. XV in.) TopTgApp 4b|; ex nunc...heredes D. predicti ipsam domum et dictum allodium e-re tenentur |ib. 6a|; al.

b iunct.: hominem exire i. q. mori – zemřít: quo (Wratizlavo) eciam post tardos temporum tractus naturaliter hominem exeunte, sobolem...Vencezlaum superstitem sibi...reliquit |GumpWenc 148|.