Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLARUS

CLARUS,² Bayardus Clarus, Color equi, Gall. Bay clair. Vide in Bagus. Monstra ann. 1339. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 182: D. Arnaldus de Yspania miles et baro cum equo bayardo Claro, stellato in longitudine frontis, aestimato cl. libras Turon.

Clara Anguilla, an Crassior ? Charta ann. 1254. ex schedis Pr. de Mazaugues: Sub tali pacto, quod tu... debes dare nobis annuatim... ccc. anguillas Claras. An praeter locationis praetium ? Vide supra in Clarum.