Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLASSIS

CLASSIS, pro navi. Sampirus Astoricensis Episcopus in Ranimiro III. Rege Hispan.: Anno v. regni sui c. clases Ro. Normanorum cum Rege suo nomine Gunderedo, ingressae sunt urbes Galleciae, etc. Paulinus Jambo ad Cytherium de Martiniani periculis v. 78: Quae (scapha) dehiscentem mari Classem annatabat cominus.