Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLIENS

CLIENS, Armiger, Escuier. Monachus Florent. de Expugnat. Acconensi: Sunt triginta Milites et horum Clientes. Will. Brito lib. 6. Philipp. pag. 162: Ter denosque equites, et septuaginta Clientes. Utitur non semel. Libertates MSS. Villae Franchae concessae ab Archembaldo Dom. Borbonii ann. 1217: Si miles vel Cliens petit corpus hominis, non potest eum probare esse suum per suum servientem, etc. Robertus Monachus in Hist. Palaest.: Per aliquot dies mittere coepit Clientes suos ad comparanda necessaria Dux Gothefridus, apud Barthium in Glossario, ubi Clientes, Ministros interpretatur. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 66. col. 2. in Visitatione castrorum ann. 1347: Castellanus interrogatus fuit quam familiam ipse tenebat, dixit quod unum Scutifferum, unum Clientem, unam Gaytam et unam Bayetam. Ampliorem significationem habet vox Cliens, et pro milite inferiori seu homine armato sumitur in eadem Hist. tom. 2. pag. 27. col. 1. ubi Humbertus Dalphin. ann. 1283. promittit juvare Archiepiscopum et Capitulum Vienn... contra omnes homines, suis propriis sumptibus et expensis, cum centum hominibus armatis in equis, et cum tercentis balistariis et septingentis Clientibus cum lanceis. Quin imo et pro quolibet homine plebeio sumenda videtur in Epistola Alexandri III. Papae inter Instr. tom. 1. Gall. Christ. pag. 51. col. 1: Nec ulli liceat praeter armatos milites et Clientes quaelibet arma ferre, nisi milites enses solummodo, et Clientes singulos baculos, qui pacis, sicuti ceteri, debent securitate gaudere. Infra: Clientes vero et artifices, scilicet fabri, sartores, pellicarii et omnes operarii, aut sex vel octo, seu duodecim denarios, secundum suorum Capellanorum arbitrium dabunt.

Cliens Armorum, Aulicus, Apparitor, Gall. Sergent, Huissier. Cliens regius. Testam. Johannis Episc. Albiensis ann. 1473. tom. 1. Anecd. Marten. col. 1842: Habent sibi adjudicatum pastellum per Clientem regium de Castro Karoli. Memoratur eadem notione Cliens regius in appellatione Johannis de Bouquetot ann. 1398. ex Archivo B. M. de Bello Prato Rotomag. Vide Serviens armorum.

Cliens, Vassallus, in veteri Charta apud Beslium in Comitib. Pictav. pag. 574.