Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLIENS

CLIENS,² Domesticus, familiaris. Libert. castri Caroffens. ann. 1194. in Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 55: Omnes in expeditionem ibunt, aut Clientem idoneum mittent pro se; sed si negotium tam propinquum fuerit, quod clamor aut visus a castro percipiatur, omnes pariter, tam Clientes quam domini, in auxilium et tuitionem patriae properabunt. Alia vide in Cliens 1. quae ad hanc notionem referenda facile perspicies. Vide infra Clientulus 2.

Cliens regalis, in Necrol. S. Nic. Corbol. MS. ad 10. Jan.: Fabrica hujus ecclesiae tenetur facere celebrari duas missas bassas de defunctis,.... ob remedium animarum Petri des Barres, quondam regalis Clientis et Johannae Bondeause ejus uxoris. Cliens capituli, in Comput. MS. fabr. S. petri Insul. ann. 1499.