Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COENA

COENA, Auctor Graecismi: Jentamus mane, Coenamus vespere facto. Regula Magistri cap. 28: Erubescamus nos, qui sumus spirituales, fugere hora nona jejunium: cum vetusta consuetudo antiquitus cognoscitur prandia ignorasse, semper vesperam, hoc est, Coenam suis refectionibus ordinavit. Charta Sugerii Abbatis sancti Dionysii: Refectionibus quoque eorum vespertinis, quas dicunt Cenas, ...... et in eo decem solidorum refectioni suae a Monacho Cenatore recipiant.

Coena, pro quovis pastu, seu jure refectionis aut prandii vel procurationis. Hieron. Blanca in Aragon. rerum Comment.: Nonnulla oppida ricis hominibus, quas vocabant Cenas, ipsorum Regum more persolvebant. Charta Petri II. Regis Aragon. ann. 1283. pro Libertatibus Catalaniae: Coenas, albergas, et acapita non accipiamus nec erigamus in locis Baronum, Militum, etc. De ejusmodi Coenis Regiis praesertim, audiendus Michael del Molino in Repertorio Aragon. in voce Filius: Filii Regum Aragoniae, antequam haereditentur, non solum primogenitus, sed etiam alii filii exigunt Coenas per totum regnum. Et est ratio, quia filii Regum debent vivere in regno. Tamen ex quo filii sunt haereditati, et habent, de quo possunt vivere, non exigunt Coenas. Vide in Observantia unica, titulo Fori editi apud Exeam. fol. 134. Et reperi scriptum in antiquis scripturis Foristarum, quod tria sunt, quae in Aragonia debentur filiis legitimis D. Regis Aragoniae. Primo debetur filio primogenito, eo ipso quod natus est et juratus, debetur sibi gubernatio generalis. Secundo quod alii filii D. Regis a primogenito quousque haereditati fuerunt, possunt ire liberi per totum regnum comedendo. Et nisi populi ministrent eis necessaria, possunt per se recipere ab hominibus regni: licet non a vassallis, seu hominibus Varonum, Nobilium, Militum, Civium, et Infantionum. Tertio quia filiae D. Regis habent demandam, cum contrahunt matrimonium semel, etc. Idem in verbo Nobiles: Nobiles Aragon. non possunt exigere Coenas aut servitia in locis Domini Regis. Vide in foro unico tit. de Nobilib. lib. 9. pag. 130. De coenis vero Regiis, tit. de Coenis Dom. Regis lib. 4. pag. 104. Adde lib. 1. pag. 20. et Observantias Regni Aragon. pag. 27. v.

Coena Archiepiscopalis, Eodem sensu, seu pro archiepiscopali jure refectionis aut procurationis in terris Vassallorum, apud Stephanot. tom. 1. Antiq. Bened. in Vasconia MSS. pag. 669. ex Chartul. S. Petri Generensis: Guillelmus Bernardi de Maceriis et Galanda ejus uxor fecerunt in Generensi monasterio professionem, et dederunt S. Petro medietatem Ecclesiae de Maceriis, quae ab archiepiscopali Coena est penitus exempta. Vide Mensa.

Coena Domini, Κυριαϰὸν δεῖπνον, in priore ad Cor. 11. 20. olim pro Sacramento Eucharistiae vox usurpata S. Hieron. in verba Pauli, Dominica Coena debet omnibus esse communis: Coena autem dicitur, quia Dominus in Coena tradidit Sacramenta. S. Augustinus Epist. 118. cap. 5: Apostolus dicit, Convenientibus ergo vobis in unum, non est Dominicam Coenam manducare, hanc ipsam acceptionem Eucharistiae Dominicam Coenam vocans. Gloss. Gr. MS. Regium Cod. 2062: Κυριαϰὸν δεῖπνον, τὸ τοῦ ϰυρίου, ἢ τὸ ἒγϰληρον ἐν ἐϰϰλησίᾳ ἄριστον.

Quaerunt Patres atque in iis S. Cyprianus Epist. 63. cur δείπνου potius, seu Coenae, quam ἀρίστου, vel prandii nomine hocce Sacramentum donaverit S. Paulus, cum probabile sit Corinthios mane Eucharistiam celebrasse, qui fuit priscae Ecclesiae ritus. S. Chrysostomus causam affert, παραπέμπων αὐτοὺς ἢδη τῇ ἑσπέρᾳ ϰαθ᾽ ἢν τὰ φριϰτὰ μυστήρια παρέδωϰεν ὁ Χριστὁς, Ut remitteret illos jam inde ad illam vesperam, qua Dominus tremenda mysteria tradidit. Dicta igitur Coena in honorem primae institutionis. Aliam rationem reddit Gregorius M. in Evang. Homil. 36: Hoc convivium Dei, non prandium, sed Coena vocatur, quia post prandium Coena restat; post Coenam vero convivium nullum restat: et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo praeparabitur, rectum fuit, ut hoc non prandium, sed Coena vocaretur.

Coena Domini, dicta etiam quinta feria ultimae hebdomadis Quadragesimae, qua scilicet mysterium Dominicae Coenae a Christo fuit institutum. S. Eligius serm. 11: Vocatur haec festivitas Coena Domini, eo quod hoc die Dominus coenaverit cum Discipulis, eisque Sacramentum Corporis et Sanguinis sui tradiderit. Concilium Meldense ann. 845. can. 46: Nemo sacrum Chrisma, nisi in quinta feria majoris septimanae, id est, in Coena, quae specialiter appellatur Dominica, conficere praesumat. Vide Isidorum de Offic. Eccl. lib. 1. cap. 28. et Honorium Augustod. lib. 3. cap. 84.

Coena Valdensium Haereticorum. Concilium Narbonense ann. 1235: Aut Coena Valdensis, ubi die Coenae, mensa posita, et pane superposito, Valdensis unus benedicens, et frangens, dansque astantibus credit secundum damnabilem sectam conficere Corpus Christi, etc.

Coena Libera, dicebatur illa, inquit vir doctissimus Henricus Valesius, quam coenabant in publico, qui ad ludum, vel ad bestias damnati erant, pridie antequam pugnarent: sic nuncupata, vel quod apponeretur ipsis quidquid postulassent, vel quod summa cum libertate et licentia perageretur. Passio SS. Perpetuae et Felicitatis: Pridie quoque cum illa Coena quam Liberam vocant, quantum in ipsis erat, non Coenam Liberam, sed agapem coenarent, eadem constantia ad populum verba ista jactabant. Fragmentum Petronii: Venerat jam tertius dies, id est, expectatio Liberae Coenae. De hac coena intelligendus Tertullianus in Apologet. cap. 42: Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est. Meminit etiam ejusdem coenae Schosliastes Juvenalis Sat. 11. ad haec verba: Sic veniunt ad miscellanea ludi. Genus, inquit, miserabile ferculi, miscellanea, cibus gladiatorum, id est, ultima Coena. Ideo miscellanea, quia omnia quae apponuntur eis, miscent, et sic manducant.

Coena Pura. Vett. Glossae cap. de Festis pag. 274: Coena pura, παρασϰεύη. Gloss. Latino-Arabic. et Papias: Parasceve, Cena pura, id est, praeparatio quae fit pro Sabbato. Tertullianus lib. 5. in Marcion: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, et sabbata, ut opinor, et Cenas puras et jejunia, et dies magnos. Sanctus Augustinus in Joan: Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret, quando tam propter Parascevem, quam Coenam puram Judaei Latine apud nos usitatius vocant, facere tale aliquid non licebat. Vetus interpres Jo. Chrysostomi serm. in Natalem Joan. Bapt.: Qua die conceptus est Dominus, eadem die et passus est. Eadem ipsa dies Coena pura fuit, in qua et Luna decima quarta occurrit.

Baronius, inquit Scaliger, negat esse Parascevem, quia coena pura apud Festum habeat offam suillam. Sed non advertit puram dici, non quia careat carnibus, sed quia religionis et dicis causa fit. Nam et Parascevae Judaicae habuere carnes et nihilominus dicuntur Coenae purae, quod dicis causa coquebantur, coquunturque hodie pro sabbato, quia in sabbato coqui non liceat. Vide eosdem Baron. anno Christi 34. num. 154. et Scaligerum ad Festum, et de Emendat. temp. pag. 533. 569.