Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COEPISCOPUS

COEPISCOPUS, Glossar. Latino-Gall.: Coepiscopus, Evesque Compain. Apud S. Augustin. Epist. 34. accipitur pro eo Episcopo, quem Coadjutorem vocamus, ut et apud Paulinum Epist. 46. ad Romanianum.

Coepiscopi praeterea videntur dicti Chorepiscopi. Vide in hac voce.

Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684. Coepiscopus, vicaire de l'évesque.

Episcopus saepe alterum ejusdem dignitatis Coepiscopum compellit, sed rarius usurpatum quod Willibaldus presbiter scripsit Moguntino et Wirzburgensi episcopis Dominis sanctis et vere in Christo carissimis Lullo et Megingazo Coepiscopis; ap. Pertz. tom. Script. 2. pag. 333.