Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COGNITIO

COGNITIO, Homagium, nostris Reconnoissance. Consuetudines Catalaniae inter dominos et vassallos MSS. cap. 49: Debent facere instrumentum protestationis quod faciant directum Domino majori, seu Cognitionem, vel homagium, vel aliquod aliud de quo teneatur.

Clientelae professio. Charta ann. 1276. ex Tabul. Auxit. archiep.: Et quod dictus Oddo teneat nomine vassalagii dictum castrum ab archiepiscopo,..... et faciat dicto domino archiepiscopo unum ensem garnitum trium solidorum Morlanorum in signum Cognitionis. Charta Phil. III. reg. Franc. ann. 1283. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 2. v°: Nolumus quod eidem episcopo et ecclesiae suae fiat aliquod praejudicium imposterum, quin homagium hujusmodi fiat et fieri debeat in loco debito seu etiam consueto; nec eidem etiam episcopo et ecclesiae suae, super eo quod Cognitionem interposuit super dicto feodo in dicto palatio nobis volentibus, cum ibidem alias jurisdictionis exercitium non haberet, fiat praejudicium quantum ad Cognitionem alibi super dicto feodo faciendum. Hinc

Cognoscere, Homagium praestare, clientelam profiteri. Charta ann. 1196. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 105: Quaedam contentio erat inter me et ecclesiam B. Mariae sanctique Johannis de Lauduno pro domo sua de Sauverzis, in qua plurima clamabam, quae mihi non Cognoscebantur. Alia Simon. dom. Castrivil. ann. 1208. in Chartul. Cam. Comput. Paris. fol. 400. r°. col. 1: Comes (Campaniae) volebat quod Castrumvillanum, quod de feodo domini Campaniae Cognoscebam, caperem de ipso ligie et tenerem.

Cognitio, Jus de re aliqua cognoscendi atque de ea judicandi. Lit. ann. 1356. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 352: Et eorumdem praenominatarum Cognitionem scilicet et examen; ac totam Cognitionem, punitionem, etc. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Kundschaft, col. 1144.

Cognitio Placiti, Anglis Jurisconsult. Conusance de plée, est privilegium, quo urbs vel civitas donatur a Rege, ut intra libertatis suae procinctum jus habeat tenendi placita de omnibus contractibus et praediis: cujus ea vis est, ut si qui horum locorum incolae in jus pro quavis re vocentur in Curiam Regis, Majores seu Baillivi ejusmodi libertatum possint petere cognitionem placiti: id est, ut res ante ipsos pertractetur et judicetur. Rastallus. Adde Cowellum. In Assisiis Hierosolymitanis MSS. passim occurrunt hae formulae: Se mettre en l'esgard ou Connoissance de Court; La Court esgarde et Connoist, etc. Eaedem cap. 45: Seignour ne doit faillir d'esgard, ou de Connoissance de Court à home, ne à feme, qui la requiert en la Court.