Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COGNITOR

COGNITOR, Judex, in Codice non semel. Hinc in Glossis Isidori: Cognitor a cognoscenda causa dictus, vel Executor curiosus. Prius membrum judicem ut in Codice, posterius significat Delatorem, qui curiosus dictus est, quod in vitam aliorum inquireret, et ad Principem, quae cognorat, deferret. Papias MS: Cognitor praesens praesenti datur ad litem solvendam, Procurator vero etiam absens ad omnes res. Sed id discriminis Cognitorem inter et Procuratorem Latinis ipsis notum est. Si plura cupis, vide Gronovium 4. de pec. vet. cap. 3. et Pitiscum in Lexico Antiquit. Rom.Cognitor qui Executor curiosus in Gloss. Isid. dicitur est Exactor de schola agentium in rebus, non Delator.

Cognitor qui vice sacra judicat, in Codice.

Cognitores etiam dicuntur, ii, quos Pontifex retractandis et recognoscendis Episcop. et Conciliorum sententiis pro data occasione committebat: hos ἐπιγνώμονας vocat Concilium Sardicense can. 3. De iis Morinus lib. 1. Exercit. Eccles. cap. 20. Vide Marium Mercator. pag. 134. edit. Baluz.

Cognitores Bannorum, f. Ministri, qui de mulctis ob bannum infractum impositis cognoscebant. Privilegia a Raymondo de Agouto superiori Domino castri de Masalgis ann. 1348. concessa Johanni de Masalgis inferiori condomino, ex Archivo Praesidis de Mazaugues: Item quod Bannerii, Extimatores et Bannorum Cognitores communes in dicto castro concorditer... eligantur.