Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COGO

COGO, Navigii genus, quod Cogs, Angli dicunt, Galli Coquets. Matth. Paris ann. 1218: Praeparatis Cogonibus, Galeis et aliis navibus onerariis. Thomas Walsingham. in Ricardo II. pag. 199: Cujus summa se extenderat ad 37. galeias, 8. Cogones, et nonnullas bargias. Occurrit infra non semel, pag. 201. 318. 319. 320. 322. ut et apud Vincentium Bellovacens. lib. 31. Speculi Histor. cap. 83. 84. Jacobum de Vitriaco lib. 3. Hist. Orient. pag. 1136. in Chronico Sclavico incerti auctoris apud Erpenium Lindenbrogium ann. 1361. apud Martenium tom. 3. Anecdot. col. 288. in Epistola Jacobi Episc. Accon. ad Honorium III. Papam, et col. 296. in altera ejusd. ad eumd. Epist. etc. Vide Jal. Antiquit. Naval. vol. 2. pag. 242. sqq. et Murat. Antiq. Ital. tom. 2. col. 526.

Coggo, apud Godefridum Monach. in Chron. ann. 1218. Matth. Westmonast. ann. 1066. et 1296. pag. 221. 429. et in Diplomate Waldemari Daniae Regis ann. 1326. Vide Coccha, Cocha et Chocha suis locis.

Kogge in Hist. Archiepiscop. Bremensium: Posuerunt magnam navim, vulgariter dictam Kogge, cum armatis viris. Vide Pontanum lib. 1. Rerum Francic. cap. 9. pag. 53.

Gogga. Hist. Hieros.: 50. Naves, quas vulgo Coggas dicunt. Matth. Paris ann. 1218: 600. Naves, et 24. Coggas bene paratas. Ita etiam Matth. Westmonast. ann. 1216. pag. 276.

Coca. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218: Templarii Milites in quadam eorum Coca intrantes, fluvium transire volentes, etc. Pluries occurrit ibi, semel vero in Statutis Massil. lib. 4. cap. 1.

Cocca, apud Joannem Villaneum lib. 11. cap. 107. lib. 12. cap. 38.

Cocka, apud Caresinum MS. ann. 1379. Petrus De Dusburg in Chronico Prussiae cap. 1: Cujusdam navis dictae Cocka Teutonice.

Coqua, apud Nangium in Philip. III. Rege Franc. pag. 519. et apud Rymerum tom. 8. pag. 354.

Cocha, in Memoriali Pauli de Paulo apud Joan. Lucium in Hist. Dalmatica pag. 431. 437. apud Rymer. tom. 4. pag. 702. col. 1. et 2. in Memoriali Potestatum Regiens. ad ann. 1218. et in Chronico Astensi ad ann. 1322.

Cocho, apud Ricardum de sancto Germano in Chron. ann. 1217.

Cocco, apud Oliverium Scholasticum de Expugnat. Damiatae: Quatuor Coccones, super quos aedificata fuerant propugnacula ad capiendam civitatem. Et infra: Coccones propugnaculis et castellulis, viris etiam armati, cum galeis et aliis navibus sequentibus... immersionem evaserunt. Utitur etiam non semel Godofridus Monach. ann. 1218. ut et Matth. Westmonaster. ann. 1066.

Cochetus. Charta Philippi Augusti ann. 1216. pro Comite Bellimontis: Si vero contineatur in baco vel in Cocheto merrenum ad dolia facienda, etc. Cochet et Coquet, Gallis. Will. Guiart. ann. 1304: Ains refait ses vaissiaus hourder, Dont il ot là Quoquez et barges, Et grans nez profondes et larges. Infra: Environ les nés n'a batel, Tant soit bien fermé à loquet, Petite barge, ne Coquet. Eodem anno: Aucuns d'eus haut és mas repuient, Pour traire et pour lancier à plain. Chastel et Coquet son ja plain D'autres gens que de garçonciaus, etc. Anglis Cocket, est Schedula a publicanis mercatoribus tradita, qua significatur mercatorem debitum vectigal solvisse. Vide Stephan. Skinnerum in Etymolog. Anglico tit. de Vocib. forensib. et infra Coket 2.

A voce Gallica Coque, id est, concha, testa, deducit Spelmannus, quod ejusmodi navigia concharum formam referant. Certe ab ejusmodi navium figura, vel usu, currus nostros publicos viminibusque contextos, appellatos admodum probabile est: vel quod, non ut hodie in longum porrecti, sed rotundi quodammodo essent: vel certe quia ut Cogones ad transvehendos itinerantes addicti potissimum essent, ita et currus isti publici. Alia de vocis Coche origine commentantur Ludovicus de la Cerda, in Adversariis cap. 125. n. 12. et AEgidius Menagius in Orig. Gall. Vide Ihrii Glossar. Suio-Goth. vocibus Kogg et Kugg, tom. 1. col. 1116. et 1172. Adel.