Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLECTA

COLLECTA, Idem quod Collata, Collatio. Gloss. Lat. Graec.: Collecta, ἔρανος. Otto Frisingens. lib. 2. de Gest. Friderici Imp. cap. 11: Rex a toto exercitu Collectam fieri jussit, et sic non modicam coadunatam pecuniam.... dividendam statuit. Charta Alexandri Comitis Cupersanensis an. 1102: Data, vel angaria, vel adjutorium, quod ex nostrae gentis (Normannorum) consuetudine Collecta vocatur. Matth. Paris an. 1245: Jussit... quasdam Collectas, et tallias tam in clero, quam in populo, fieri graviores. Idem ann. 1239: Talliae et Collectae Clericis... imponuntur. Occurrit praeterea apud eumdem pag. 590. 405. et apud Gregorium M. lib. 7. Epist. ult. etc. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 6. in Charta Henrici Ducis Silesiae ann. 1319. et in Statutis Monasterii S. Claudii ann. 1448. pag. 89. et alibi. Presbyter liber et absolutus a Collectis Episcopi et Archidiaconi, in Charta ann. 1157. inter Instrum. Hist. Eccl. Meld. tom. 2. pag. 45.

Collectio, Eadem notione, apud Leonem III. PP. Epist. 5. Leges Caroli M. apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 108. col. 1. (** cap. 121.): Audivimus etiam quod Juniores Comitum... aliquam redhibitionem vel Collectiones, quidam per pastum, quidam etiam sine pastu, quasi deprecando a populo exigere soleant.Colletage, apud Monstrelletum 1. vol. cap. 78. In Computo Thesaurariae Comitatus Bononiensis in Morinis ann. 1479. mentio fit du Colletaige d'Estaples. Inter jura Comitum Augensium, illud habetur: Item a ledit Seigneur au lieu de S. Martin droit de Cullage quand on se marie. Gallicum Cullage nihil habet conjunctum cum voce Collectio. Jus est peculiare de quo infra in voce Marcheta.

Collectalis, Eadem significatione. Locum vide in, Quartarium.

Collectare, Collectam seu tributum exigere. Jo. Hocsemius in Adolpho a Marca Episc. Leod. cap. 15: Quia populus se non patitur Collectari. Glossae Cyrilli: Collecto, συλλέγω.

Taille ou Cueillete, in Lit. ann. 1360. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 495. art. 24.