Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLECTA

COLLECTA,² Eleemosynarum collectio. S. Leo M. homil. de Collectis: Ventura igitur Dominica dies, Collectarum futura est. Hortor et moneo sanctitatem vestram, ut singuli quique pauperum memineritis, et vestri, etc. Et homil. 2: Collectarum dies saluberrime a sanctis Patribus institutus, hoc exigit, ut unusquisque, prout votivum atque possibile est, in usus atque alimoniam pauperum de vestris facultatibus conferatis. Infra: Proinde, dilectissimi, in secundam feriam spontaneas Collectas vestras sollicite praeparate, et quidquid vobis de temporalibus substantiis dempseritis, id multiplicatum in aeterna retributione sumatis. Homil. 3: Quoniam ad destruendas antiqui hostis insidias, in die quo impii sub idolorum suorum nomine diabolo serviebant, providentissime in sancta Ecclesia prima est instituta Collectio, volumus Dilectionem vestram tertia feria per omnes regionum vestrarum Ecclesias cum voluntariis oblationibus elèemosynarum convenire, etc. Adde Homil. 4. 5. 6. Alibi in Sermone de Collectis: Providenter... a sanctis Patribus pieque dispositum est, ut in diversis temporibus quidam essent dies, qui devotionem fidelis populi ad Collationem publicam provocarent,... ad cujus operis desideratum vobis, ut credimus, fructum dies vos vicinus invitat, ut ad Ecclesias regionum vestrarum sabbato proxime futuro misericordiae munera deferatis. Haec consulto descripsimus, ut ejusmodi Collectarum ritus innotesceret.