Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLECTA

COLLECTA,³ Conventus, Assemblée. Concilium Nannetense can. 15: De Collectis, vel Confratriis, quas Consortia vocant. Vide Capitula Hincmari ad Presbyteros Parochiae suae cap. 14. Guillelmus Abbas S. Theodorici lib. 1. Vitae S. Bernardi cap. 8: At ubi ne hoc quidem permisit intolerantia rei, tunc demum Collectas deserere, et seorsim secum habitare compulsus est. Vita S. Joannis Eleemosynarii, interprete Anastasio Bibl. num. 68: Cum Collecta celebraretur juxta cellulam ejus in Ecclesia Metrae, convenientes quaedam muliercularum harum, ad alterutras dicebant, Eamus, eamus, iterum Abbas Vitalius Collectam habet; et venientibus eis curabat eos. Vide Collectio 1.