Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLECTA

COLLECTA,⁴ interdum et saepius sumitur pro populo ad resistendum, aut vim faciendam coacto et armato. Capitula Ludovici Imp. cap. 78. Capit. Wormat. ann. 829. sect. 2. cap. 10.: Collectae ad male faciendum fieri omnimodis prohibeantur. Capitula Caroli Calvi tit. 12. cap. 3. apud Silvacum ann. 853.: De Collectis, quas Theudisca lingua Herizuph appellat. Eadem habentur tit. 29. cap. 4. Synod. Pistens. ann. 862. Collecta manu resistere, ibidem tit. 31. cap. 18. Edict. Pistens. ann. 864. Cum Collecta et armis venire, in Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 64. et lib. 1. Legis Longob. tit. 13. § 3. Carol. M. 29. Cum Collecta assilire, ibidem lib. 3. tit. 4. § 3. Carol. M. 14. Adde Capit. ann. 779. cap. 17. Capit. ann. 788. cap. 3. Capitul. 2. ann. 806. cap. 3. etc. Cuellée, eadem notione in Usaticis Ambian. MSS.: Cil amendera pour tous les laids, et pour tous les forfais, pour la Cuellée qui aura esté faite, etc. Vide Colligere 1.

Colta, Eadem notione. Charta ann. 1220. apud Georgium Pilonum in Hist. Bellunensi pag. 110. v: Et quod facient Coltam milites, quandocumque facient, et eodem modo: et quod facient exercitum, etc.