Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLECTA

COLLECTA,⁷ Idem quod, Collatio Monastica. Regula S. Isidori cap. 8: Fratres post celebratam Tertiam, dato signo ad Collectam conveniant, audiant seniorem docentem, etc. Regula S. Fructuosi cap. 20: Ter per omnem hebdomadam Collecta facienda est, et regulae Patrum legendae, disserendum, etc. Adde Regulam sancti Pachomii cap. 113. Ardo in Vita S. Benedicti Anian. num. 53: Fecit denique librum ex Regulis diversorum Patrum collectum, ita ut prior B. Benedicti Regula cunctis esset, quem omni tempore ad Collectam matutinam legere jussit... alium mihilominus ex SS. Doctorum homiliis, quae in exhortationem Monachorum sunt prolatae, conjunxit librum, eumque omni tempore in vespertinis Collectis legere jussit. Vide Collatio 2.