Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLECTA

COLLECTA,⁸ Oratio, quam is qui Clero vel Monachis praeest, finito et expleto quolibet canonico Officio, velut omnium astantium vota et preces in unum colligens, publice et voce altiori recitat: sic dicta, inquit Micrologus de Observat. Eccles. cap. 3. eo quod Sacerdos, qui legatione fungitur pro populo, ad Dominum omnium petitiones ea oratione colligat atque concludat. Rupertus lib. 1. de Divin. offic. cap. 19: Collectae quae dicuntur ad complendum, orationes sedentis in coelo capitis nostri Jesu Christi signant. Alcuinus lib. de Divin. offic.: Collecta, dicta est a collectione, eo quod ex auctoritate divinarum Scripturarum sit collecta, quae in Ecclesia leguntur. Vide Udalricum lib. 1. Consuet. Cluniacens. cap. 31. praeterea Amalarium lib. 4. cap. 7. eumdem in Eclogis pag. 1363. Walafridum Strab. de Eccles. offic. cap. 22. Innocent. III. lib. 2. de Mysterio Missae cap. 27. Durandum lib. 4. Ration. cap. 15. ubi multa habet de earum terminationibus, et Card. Bona lib. 2. Rer. Liturg. cap. 5. num. 3.

Atque inde petenda notio vocis Collecta, in libro Sacramentorum S. Gregorii, ad 3. Non. Febr. ubi inscriptio est, ad Collectam; est enim oratio, quae dicitur ante Missam, ut hic diserte innuitur, et in Ordine Romano; nec enim placet Baronii ad 2. Febr. explicatio, qui putat Missam ea die dici solitam sic inscribi, quod tunc eleemosynae publicae colligerentur.

Ejusmodi Collectas, Graecis συναπτὰς, dici observat Goarus ad Eucholog. Graec. de quibus etiam consulendus Meursius. Collectae autem a Gelasio et Gregorio Magno compositae creduntur, ut auctor est Berno Augiensis lib. de Missa cap. 1.

Eodem nomine appellatur brevis oratio, quae in quolibet nocturno ante lectiones dicitur a chori praesidente, in Cerem. vet. MS. B. M. Deaur. Tolos. ad fer. v. maj. hebd.: Item ante lectiones non dicitur Collecta, prout consuetum est; sed solum dicitur Pater noster sub silentio.

Collectam Tenere, dicitur is qui in sacris Officiis id muneris obit, ut Collectam dicat, in Statutis Ordinis sancti Gilberti de Sempringham pag. 763. et alibi.

Orationem Golligere, pro Collectam dicere, dixit Cassianus lib. 2. de Orat. noct. cap. 7: Cum autem is qui Orationem Collecturus est, e terra surrexit, omnes pariter eriguntur, etc. Ordo celebrandi Concilii: In reliquis diebus cunctis astantibus Oratio Colligenda est. Concilium Agathense can. 30: Plebs Collecta Oratione ad vesperam ab Episcopo cum benedictione dimittatur.

Collecta Magistra. Vitae Abbat. S. Albani: In festis vero et profestis diebus, omnes Horas, exceptis Prima et Completorio, per magistram Collectam quam tempus et hora exegerint, terminari instituit. In Quadragesima tamen dicatur Collecta ad Vesperas. Ubi Watsius Collectam magistram interpretatur quae diei aut festi est propria.

Collecta, Liber continens Collectas. Necrolog. Parthenonis S. Petri de Casis ad xii. Augusti: Obiit Falca Barthomieve Priorissa Claustreyra Monasterii de Casis. Dedit Conventui duos Psalterios et unum librum qui vocatur Officier, et unum qui vocatur Collecta. Vide Collectaneum.