Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLECTA

COLLECTA,⁹ Frugum fructuumque collectio, Gall. Recolte. Chartul. S. Vandregesili tom. 2. pag. 1640. ex Instrumento anni 1257: Si homines de Capella vendunt bladum de Collecta sua, vel de blado suo panem ad vendendum faciant, non reddant inde coustumiam Militibus supradictis. Hist. Monasterii S. Florentii Salmur. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 1135: Vir pecuniosus et rebus saecularibus locuples, qui extremis diebus praedecessoris sui bonae memoriae Michaelis ad supplementum hujus Ecclesiae et relevamen, quae propter guerras et pravas Collectas, et multitudinem Monachorum, Conversorum et Condonatorum, aliquod onus debitorum, portabile tamen, incurrerat, Prior procreatus fuit, et statim per ejusdem providentiam Ecclesia nostra ad optimum statum rediit.

Acculite, eadem acceptione, in Pacto ann. 1273. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 37. col. 2: Se por raison de douaire ou de bail, nous ne poiens avoir la garde de Flori, ne la Acculite de sent Germain dou bois, etc. Cueillete, in Lit. remiss. ann. 1369. ex Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 279: Les vignes du finage de Brines en Berry estoient à vendenger, les fruiz d'icelles vignes venuz à meurté et presque en estat de Cueillete. Cuillie, in aliis ann. 1478. ex Reg. 206. ch. 405. Cuauldre, pro Colligere, in Ch. ann. 1365. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 111. col. 1: Touz leurs blez et vins que ils Cuauldroient en tous leurs héritages, etc.