Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLECTUS

COLLECTUS, Collectio.Colligi dicuntur infantes expositi, cum ab aliquo nutriendi suscipiuntur: tum enim illius sunt qui eos collegit, nisi intra 10. dies quaesiti, agnitique fuerint, ut est in Synodo Arelatens. II. can. 22. Vasensi sub Leone I. PP. can. 10. et in Capitulis Caroli M. lib. 6. cap. 142. 144. Vide Cod. Theod. (5, 7.) et Justin. (8, 51.) tit. de Expositis, et Jacobum Gotofred. ad eundem titulum.

Collectus Infans pro Expositus. Gloss. Lat. Graec.: Collectitius, σύλλεϰτος, χαμαιριφής. Canones Hibern. lib. 41. cap. 27.: Non venient delicta membrorum diaboli super membra Christi, id est super sanctos, nec Monachorum fugientium, neque eorum qui jaciuntur super Ecclesia, id est, Collectorum, etc. Ubi, jaciuntur super Ecclesia, idem valet ac in Ecclesiam. Vide ibidem cap. 22. Extremis seculis, is ritus invaluerat, ut, qui liberos exponerent ad ostia Ecclesiarum, quo eos sacrum baptismum non suscepisse innuerent, sal intra pueriles fascias deponerent, ut est in Regesto Temporalitatum, ex Camera Computor. Parisiensi fol. 134.

Collectionis Epistola, in veteribus formulis, est, Diploma quod dabatur illi qui infantem expositum ad ostium Ecclesiae, et a matriculariis collectum, certo pretio ab iisdem emerat secundum legem Romanam. Vide in hanc formulam eruditum Bignonium.

Collecti et Collicti, Alia, sed incerta mihi notione, non semel in Chartula plenariae securitatis exarata Ravennae sub Justiniano apud Brisson. lib. 6. Formul. pag. 646. et seq.