Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLOCO

COLLOCO, (COLLOCARE) Culcare, Cubare. Julius Africanus lib. 9. Hist. Apost. pag. 116: Extinctis igitur lucernis, Collocaverunt se custodes. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 5. de Priore majore: Faciet... orationem in Dormitorio ad Collocandum. Cap. 41: Nocte similiter postquam omnes tam officiales quam alii fuerint Collocati. Infra: Si infirmi se Collocaverint. Udalricus lib. 1. Consuetud. Cluniac. cap. 41: Si aliquando contingit nobis invitis... ut lux diei adhuc clare non appareat, quando dormitum Collocamus. Lib. 3. cap. 3: Postquam nox fuerit, portatur ante illum (hospitem) per omnia laterna, tam in conventu, quam extra, usque ad lectum: ubi qui portat obsequitur illi ad Collocandum et ad levandum. Adde cap. 8. et 9. Liber Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 84: Collocet se in dormitorio sicut et alii. Concil. Copriniacense cap. 31: Prohibeant Sacerdotes Mulieribus ne Collocent pueros parvulos in lectis suis sub poena excommunicationis. Iisdem verbis Concilia alia non semel. Ita etiam Bernardus Monachus in Consuetud. Cluniacens. MSS. cap. 2. 4. et alibi passim. Est igitur Collocare, quod nostri Coucher, dicunt, unde et vocis etymon, seu nosmet ipsi in lecto collocemus, seu ab aliis collocemur: vox pronubis propria. Terent. in Eunuch.: Deinde in lecto illam Collocant. Catullus in Epithal.: Vos unis senibus Cognitae bene feminae Collocate puellulam.

Hinc etiam discere est quid sit Solem Collocare, in Lege Salica, seu, ut aliae editiones habent, Culcare, quod idem valet: ubi enim vendicabat quis rem aliquam, possessorem in jus vocabat, eique Solem seu diem occasum, vel Culcatum, praefigebat, intra quem juri stare ad respondendum deberet: quo elapso certum numerum noctium, seu inducias in jure respondendi, rursum reo interdum concedebat. Nam per noctes, non per dies, Franci nostri ejusmodi terminos dinumerabant. Proinde actor reo solem culcabat, id est, solem occasum praefigebat, seu diem integrum, quo elapso, reus, si juri non stetisset, causa excidebat: ut actor, perinde si defecisset, nulla scilicet missa excusatione. Quod diserte indicat Gregorius Turon. lib. 7. cap. 23: Injuriosus tamen ad placitum in conspectu Regis Childeberti advenit, et per triduum usque occasum solis observavit. Sed cum hi non venissent, neque de causa hac ab ullo interpellatus fuisset, ad propria rediit. Haec porro formula, Solem Culcare, crebro occurrit in eadem Lege Salica tit. 39: Nec solem secundum legem Culcaverit. Tit. 42. § 9: Continuo ipse qui repetit, domino servi solem Collocet, et ad septem noctes placitum concedat. § seq.: Si infra septem noctes servum ad supplicia distulerit tradere, solem ei iterato is qui repetit Collocet, et sic ad alias septem noctes tribuat, id est, ut 14. noctes a prima admonitione compleantur. Atque ita haec verba, Solem culcare, vel collocare, usurpari certum est in eadem lege tit. 52. § 2. tit. 54. tit. 59. Hinc etiam Culcatus sol, pro unaquaque admonitione, tit. 52. § 2. et tit. 60. § 2. 3. Etiamnum Occitani Coulca, Coucha, pro Coucher: et Soulel Coulc, solem occasum dicunt. Ameto: Incomincio et il sole a Colcarsi. Vide Grimmii Antiq. Jur. pag. 817. et 847. ejusd. Mythol. German. pag. 426.

Nescio an eo referenda sit vox Sceute, pro submonitione juridica, quae cum adjornamento jungitur, in Consuetudine Insulensi tit. 1. art. 45: Et après les saisines, deffenses, adjournemens et Sceultes faites en la maniere accoustumée, etc. Infra: Sceute. Ita ut Sculta, vel potius Sculca, fuerit Sol collocatus, seu occasus, atque adeo denuntiatio in jure. Certe in eodem art. et seq. ejusmodi Submonitionum juridicarum inducias ad solem occasum, seu à heures d'estoiles, id est, cum stellae apparere incipiunt, terminatas diserte indicatur: adeo ut Solis culcati formulam videantur retinuisse Insulenses. Sed haec sunt merae conjecturae, donec melior occurrat. Vide Solsatire et, Stella. Atque ex his haud aegre conjici datur unde dicti

Exculcatores, apud Vegetium lib. 2. cap. 15. et in Notitia Imperii, ubi mentio occurrit Exculcatorum juniorum et seniorum, et Proculcatores, apud Ammianum lib. 27. pag. 351. qui non alii sunt a castrorum excubitoribus. In Etymologico Suidae, si Meursio fides ἐξϰουλϰεύειν est παραϰροάσασθαι, i. Subauscultare, quod faciunt Excubitores. Ita Graecis recentioribus σϰουλϰάτορες, iidem sunt qui Exculcatores: sic enim legendum apud Mauricium lib. 2. Strateg. cap. 3. et Leonem in Tacticis, pro σϰουλϰάτορες ubi dicuntur ϰατάσϰοποι et βιγλάτορες. Rectius apud eumdem Leonem cap. 12. § 56. ἐξϰουλϰάτορες ἤγουν βιγλεύοντες, ut et cap. 17. § 100. Qui enim excubias agunt, Excubant, i. haud cubant, ἐϰϰοιτοῦσιν, seu ex cubili surgunt, vel ut cum Scriptoribus aevi inferioris loquar, haud Culcant, i. Ils decouchent, ils ne se couchent pas, vigilant. Vetus interpres Catalanicus MS. Vegetii lib. 3. cap. 5. ubi signa ait vocalia quotidie mutari debere, ne ex usu ea hostes agnoscant, et Exploratores inter nostros versentur impune, sic ille haec reddidit: Es a saber que estas palabras de senales se deven mudar, que non sean toda via unas, porque non entiendan los enemigos lo senal por uso, et por que los Esculcas que andan entrellos non escapen syn pena. Inde

Sculcae, pro Exculcae, Excubiae, vocabulo truncato, ut Cubiae pro Excubiae, apud Gregorium M. lib. 12. Epist. 23: Hostem collectum habet,... et si huc cursum Deo sibi irato mittere voluerit, vos loca ipsius... depraedamini, aut certe Sculcas quos mittitis, sollicite requirant, ne dolens factum ad nos reccurrat. Ita enim prorsus reponendum pro Scultas, ut est etiam in lege Longobard. lib. 1. tit. 14. § 6. Rothar. 21.: Si quis in exercitu ambulare contempserit, aut in Sculcam. Ubi Sculcam, Cavalcadam interpretatur Papias; Glossar. Langob. in cod. Cavensi: Sculca, guardia. nam et sic σϰούλϰαν usurpant passim Graeci Scriptores aevi inferioris, Theophylactus Simoccata lib. 6. cap. 9. Chronicon Alexandrinum pag. 904. Leo in Tactic. cap. 6. § 13. cap. 17. § 98. 101. et Mauricius in Strateg. laudatus a Rigaltio, qui perperam, σϰούλτα legit, ut originem vocis a Latina Auscultare accersat. Neque felicius Meursius Sculcas, quasi Exculcas dictas putavit, quod ϰούλϰα, Graecis recentioribus culcita sit, ut et Turnebus lib. 24. Adv. cap. 12. qui Exculcatores appellatos vult, quod glandes exculcarent et ejicerent: fatendum tamen Scultatores, habere Vegetium lib. 2. cap. 15. et 17. Vide Vossium, et Ferrarium in Scolta.

Hispanis Escuchar, est Auscultare, diligenter attendere, et Escucha, quod vulgo Centinelam dicimus. Leges partitae seu Alfonsinae, parte 2. tit. 26. l. 10: Atalayas son llamados aquellos omes, que son puestos para guardar las huestes de dia, veiendo los enemigos de lexos si venieren, de guisa que puedan apercebir a los suyos, que se guarden de manera que non resciban danno; et estos hanlo de facer paladinamente; mas otros hi ha que han de atalayar en excuso, de manera que no perezcan, e por ende son llamados Escusados, eesto es manera de guerreria que tiene gran pro, ca por hi saben sin mostrarse quantos son los enemigos que van o vienen, y en que manera Eso mismo de las Escuchas, que son guardas para de noche, etc. Vide, Excubiae.