Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLOQUIUM

COLLOQUIUM, Conventus, coetus. Rescriptum Provincialis Praemonstratensis ad Abbates sui Ordinis apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 2. pag. 416: N. D. G. Praemonstratensis Ecclesiae humilis Abbas cum universitate Coabbatum annui Colloquii, D. V. Magdeburgensi Praeposito, etc. Hoc sensu Galli dicimus: Le Colloque de Poissi. Haud satis scio an eadem notione in Chronico Mauriniacensi apud Duchesnium Hist. Franc. tom. 4. pag. 377: Luce tertia domnus Papa cum suo comitatu laetus discessit, ac maximas gratias pro hospitalitate reddens, ad suum Colloquium, quod apud Leodiam fuit, profectus est. Vide Haltausium voce Sprache, col. 1707. Colloquium publicum apud Ekkehard. IV. Pertz. pag. 87. lin. 34. pag. 104. lin. 2. pag. 125. lin. 45.

Colloquium Gloriae, Elogium, arbitror, gloriae bello et armis comparandae. Chronicon Siciliae tom. 3. Anecdot. Marten. col. 82: Dominus Rex Fredericus praesentibus dictis suis filiis... et praesentibus etiam omnibus Syndicis omnium locorum Siciliae fecit Gloriae Colloquium in majori Panormitana Ecclesia, in quo proposuit hoc problema: Caritas non agit perperam, nec quaerit quae sua sunt. Et post praeambula, dicti Colloquii finis fuit, quod idem Dominus Rex dixit, se velle in dicto anno armare tempestive exstolium galearum octoginta.