Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLOR

COLOR, pro Praetextus, Gallis etiam, Couleur.Colorare, pro Praetexere, non semel in Cod. Th. et Justin.

Color, apud Leguleios Anglos, est ficta materia, qua reus vel tenens utitur in suis exceptionibus. Vide Rastallum in Exposit. vocum Leg. Anglic.

Colore Officii, apud eosdem: quae verba, ait idem Rastallus, semper accipiuntur in malam partem, denotantque rem aliquam perperam a judice perpetratam sub officii sui praetextu, etc.

Color Graecus. Vide Lazur.

Color Indicus, Caeruleus purpureo mixtus, Indicus dictus, quod veniat ex India. Vita S. Ansegisi Abb. tom. 5. SS. Julii pag. 95: Casulas item ex cindato Indici Coloris tres, item rubei sive sanguinei coloris ex cindato unum. Vide Isid. Orig. lib. 19. cap. 17. et Diction. Universale Trevoltii editum ad vocem Indigo, Planta ex qua elicitur et conficitur Color Indicus.

Color Altus, nostris Couleur haute, Splendidus, fulgens, cui opponitur Color bassus, subobscurus, Gall. Foncé. Charta ann. 1353. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 306: Presbyteri dicti hospitalis (deferant) caputia cum cornetis honestis et quae sint de panno honesti et bassi Coloris: simplices vero tunicas habeant et deferant consimilis coloris; ita quod nulla praemissorum sint de panno alti Coloris, ut pote Coloris persici, vel celestis, viridis, rubei, crocei seu citrini.

Color Asuris, sive sereni caeli, Caeruleus, in Lit. Caroli VI. ann. 1386. ex Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 91. Vide supra Asur.

Color Medius, Fuscus, subniger, Gall. Brun. Mirac. S. Jacobi major. tom. 6. Jul. pag. 55. col. 2: Videbatur autem mihi beatus Jacobus juvenis, et venusti aspectus, macilentus, medii Coloris, qui vulgo brunus dicitur.

Colorarius. Εὐχρώμων, in Gloss. Graec. Lat. Vide supra Chromatarius.

Colorator. Gloss. Lat. Graec. Colorator, στιλϐώτης. Colorator, Ἰνδιϰοπλεύστης. Leg. Ἰνδιϰοπλάστης. Id est, Pictor parietum, qui colores tectoriis inducebat. Inter hos colores praecipuus erat Indicus; hinc dicti Graecis Ἰνδιϰοπλάσται, Latinis recentioribus Coloratores. Vide Hofmannum in Lexico, et Salmasium in Notis ad Flav. Vopiscum in Firmo cap. 3.

Vide Salmas. ad Hist. Aug. pag. 451. ad Solin. cap. 53. et ad Plin. Duplicem praeterea ejusdem vocis notionem prodit Ant. Fr. Gori in Monum. sive Columbar. libert. et servor. Liviae pag. 128. et 129. ad hanc inscript.: Anteros Liviae Colorator. Eo quippe nomine appellatur fucator et quoddam medicorum genus, quod scilicet in hominum et feminarum corpora colorem, vires, florem, venustatem, sanitatemque quibusdam unctionibus inducerent et servarent. Vide supra Aliptae.

Coloratus. στιλϐεος, in Gloss. Lat. Gr. Est etiam pudore suffusus, pudibundus. Rathbertus de Casib. S. Galli cap. 11. pag. 89: At juvenis voce magistri Coloratus, etc. Titulus patrimonialis successionis Coloratus, in Gestis Manfredi et Conradi Regum, apud Murator. tom. 8. col. 607. Gall. Titre Coloré, Apparens nec satis constans.

Colorati Solidi. Vide, Praetextati.

Coloratura, χροισμός, in Gloss. Graec. Lat.

Colorate, Servientissime. Papias MS.

Colorista, Infector, tinctor, Gall. Teinturier, Germanice Faerber, Polonice Falbiers. Miracula B. Stanislai Canonici Regul. tom. 1. SS. Maii pag. 787: Dorothea uxor Nicolai Coloristae, alias Falbiers, de Cracovia, etc.

Colora, Macula. Onomasticon ad calcem tomi 1. SS. Aprilis.

Colores, pro ipsis Factionibus Circensibus, quae suis Coloribus distinguebantur, Veneta, Prasina, Russea, et Alba, apud Senatorem, lib. 1. Epist. 20. 32. lib. 3. Epist. 51. Vide Bulengerum lib. de Circo Rom. cap. 48.

Coloreus, Coloreae vestes, Vario colore tinctae, modo hoc, modo illo, apud Vopiscum in Aureliano cap. 46: Idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent, cum antea Coloreas habuissent, et ut multum oxypaederetinas. In quem locum Hofmannus recte: Non sunt vario colore tinctae modo hoc, modo illo, sed quae variorum sunt colorum, et plures colores intextos habent. Nos dicimus, de couleur. Secundum Hofmanni correctionem diceremus, de plusieurs couleurs.

Colorus, Coloratus. Gerardus Abb. Sylvae Major. in Vita S. Adalardi cap. 8: Erat tamen decoris gratia venustus, discreta macie, satis Colorus.