Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMITATUS

COMITATUS,² Comitis, seu judicis dignitas, districtus, jurisdictio, territorium. Papias, et Jo. de Janua: Comitatus, Comitis dignitas, vel terra, sive tantum spatium, quantum unus Comes tenet. Guillelmus Apul. lib. 1. de Gest. Norman.: ... Numero cum viribus aucto Omnes conveniunt, et bis sex nobiliores, Quos genus et gravitas morum decorabat et aetas, Elegere duces: provectis ad Comitatum His, alii parent, Comitatus nomen honoris Quo donantur erat.

Comitatus nomen hac notione sumtum antiquum est et jam inde a Carolo Magno, uti probat Mabillonius in suis additionibus ad calcem libri sexti de Re Diplomatica. Argumento sunt Charta Joannis Episcopi Sistariensis in eod. libro edita n. 202. in qua legitur Comitatus Sistariensis, imperante Carolo Magno, Comitatus Camliacensis, in Diplomate Caroli Calvi apud Doubletum Hist. San-Dionys. pag. 777. Comitatus pagi Autissiodorensis, in Praecepto Carolomanni lib. 6. Diplom. Charta 113. Comitatus Arvernensis, ibid. Charta 116. in Litteris Caroli Crassi. Atque hinc patet, inquit idem Mabill. ante dictos fuisse Comitatus, quam hi in hereditariam successionem devenirent: quod accidit maxime Carolo Simplice regnante; tametsi ante eum filii in Comitatus, quos eorum patres administraverant, non raro succedebant, sed ex regia concessione, non ex hereditario jure. Vide Annales Bertinianos, ad ann. 839. ubi octodecim Comitatus numerantur, quibus procul dubio totidem Comites praesidebant. Comitatus indicari in Chartis Gallicis a seculo octavo usque ad seculi undecimi finem monet Guerardus in Prolegomenis ad Chartul. S. Petri Carnot. § 3.

Comitatus, apud Anglos, est locus publicus in quo Vicecomes uniuscujusque provinciae, quae apud illos Comitatus nomen obtinet, jurisdictionem suam exercet. Cowel. Ingulfus, de Alfredo Rege Angliae: Exemplo namque, Danorumque colore, etiam quidam indigenarum latrociniis ac rapinis incendere coeperunt. Quos cupiens Rex compescere, et de hujusmodi excessibus cohibere, totius Angliae pagos et provincias in Comitatus primus omnium commutavit, Comitatus in Centurias, i. Hundredas, et in Decimas, i. Trithingas, divisit, etc. Joan. Fortescutus de Legibus Angl. cap. 24: Regnum Angliae per Comitatus, ut regnum Franciae per ballivatus distinguitur; ita ut non sit locus in Anglia, qui non sit infra corpus alicujus Comitatus. Comitatus quoque dividuntur in Hundreda, quae alicubi Wapentagia nuncupantur: Hundreda vero dividuntur per villas, etc. Vide leges Henrici I. cap. 31. 41. 48. 51. 59.

Comitatus Sedes, Eadem notione. Ulmarus de Miraculis S. Vedasti cap. 9: Comes Atrebatensis provinciae, nomine Teutboldus, ambiebat fratribus auferre quandam culturam cum horto, quia sedes Comitatus videbatur in dominica curte cui villae proxima erat ipsa cultura et hortus.

Comitatus, Conventus judicus qui fit in Comitatu seu provincia, vulgo Assisia, Comité. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 51: Summoneatur Comitatus 7. dies antea. Cap. 53: Qui secundum legem submonitus a justitia Regis ad Comitatum venire supersederit, etc. Quoniam Attachiamenta cap. 48. § 14: Quod debet diebus fori, vel in Ecclesia proclamari, vel in Comitatu diversis vocibus. Statuta Roberti I. Scotor. Regis cap. 51. § 1: Et ad hoc probandum invenerit plegium ad proximum Comitatum, seu ad proximam curiam, etc. Fleta lib. 2. cap. 52. § 2: Nullus Comitatus teneatur nisi de mense in mensem. Vide Leges Willelmi Nothi cap. 64. et Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 11. § 1.