Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMITATUS

COMITATUS,⁴ Dominium, Seigneurie. Lambertus Ardensis: Eo quod totus terrae Popelingharum Comitatus, et universi juris et denominationis potestas ad ipsum pertinebat. Infra: Hic unum polkinum vel bussellum frumenti, hic duos vel plures,... hic quantamcunque possessiunculam, hic quemcumque terrae alicujus Comitatum... obtulit. Idem: In primis arbores quasdam quae in Comitatu Ghisnensis Comitis..... plantatae erant, abscindere coeperunt. Charta Guillelmi Comitis Flandr. ann. 1127: Guillelmo Grosso homini meo, Comitatum mansionum suarum quas in Ministerio S. Bertini possidet, benevole concessi et dedi. Alia ann. 1211: Emerunt 2. mensuras maresci... scilicet in Comitatu, et in omni jure alio libere... possidendas. Chronicon Andrense ann. 1214: Quosdam homines nostros de Hottinghem occasione Comitatus diu et multum vexaverat... calumniam remisit, et eundem Comitatum Ecclesiae possidendum perpetuo concessit. Idem Chronicon: Coram nobis recognovit se quendam Comitatum, quem super quosdam homines coenobii Andrensis habuerat, ipsi coenobio in eleemosynam contulisse. Charta Guidonis Comitis Pontivi in Tabul. S. Judoci: Dedi Ecclesiae praefati Confessoris 7. aquatias apud Waben, et unam apud Stapulas, et Comitatum a mari usque Montawis, etc. Charta ann. 1228: Confirmo Ecclesiae S. Bertini Comitatum totius terrae suae apud Sauvinghem. Alia ann. 1241: 14. denarios cum omni Comitatu et dominio quod ibi habebam. Charta Widonis Episcopi Ambianensis: Dimisit totam advocationem et Comitatum villae Costenceii, atque sibi adjacentis territorii, excepto quod Milites ejus de ipso Comitatu suo beneficio possidebant. Charta Friderici Episc. Tarvanensis ann. 1270. apud Miraeum in Donat. Belg. cap. 120: Ut sit regalis, franca, sine resorto, aut Comitatu... villa S. Hermetis. Ita veteres passim Chartae in Historia Guin. pag. 25. 26. 27. 262. apud Malbrancum lib. 8. de Morinis cap. 46. 85. lib. 9. cap. 5. 31. 35. lib. 10. cap. 10. 18. 38. 40. lib. 11. cap. 21. Miraeum in Donat. Belg. lib. 1. cap. 65. lib. 2. cap. 25. 56. 57. in Diplom. Belg. lib. 1. cap. 66. lib. 2. cap. 34. 41. 44. in Cod. donat. cap. 50. 68. 70. 75. in Hist. Francomerovingica pag. 809. 810. 837. 880. 1026. 1028. 1031. 1036. 1048. apud Ubbon. Emmium in Groninga pag. 53. 54. 55. in tom. 2. Hist. Leod. pag. 108. apud Ughellum tom. 5. Ital. sacr. pag. 182. 245. etc. Comté, in Tabulis Gallicis. Charta Arnulphi Comitis Guinensis ann. 1264. apud Duchesnium: A vendu Espelleke et le fons et le Comté, et toute la droiture, laquelle li devant dit Gilles avoit en iceluy. Alia anni 1280: Et en rente ke jou avoie à Campaignes, et en le Contée, et és ruës et és Communitez, etc.

Comitatus, pro ipsa quae dominii jure pensitatur praestatione interdum sumitur. Charta Eustachii Com. Bononiae ann. 1112. apud Malbrancum lib. 9. de Morin. cap. 35: Ab omni Comitatu et omnimoda consuetudine, necnon ab omni prorsus exactione liberam... terram, etc. Alia Philippi Regis Franc. ann. 1063: Sex mansa terrae liberae a Comitatu. Alia Idae Comitissae Bonon. ann. 1096: Ab omni Comitatu et censu tributario libera. Eadem habentur apud Miraeum in Cod. Donat. piar. cap. 50. 68. 70. 75.