Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMITATUS

COMITATUS,⁵ Illa militum multitudo, cui quis praeest. Barthii Glossar. ex Hist. Palaest: Nostri vero obsidebant illam portam magno Comitatu, Podiensis Episcopus et Comes S. AEgidii. Ibid. ex Alberto Agnensi: Et vere Solymannus cum omni suo Comitatu intolerabili eandem silvam ex fronte altera intraverat. Item: Balduinus adsumptis ducentis sociis et omni civitatis pedestri et equestri Comitatu, castrum Samusat est aggressus.