Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMITATUS

COMITATUS,⁶ pro Facultas, Commeatus, Ital. Comiato. Vetus diploma apud Ughellum in Sulmonens. Episcop.: Ut Domnus Carolus Rex judicavit, et in suo Capitulare affixit, ut quaecumque foemina potestatem habeat per Comitatum viri sui res suas vendere, hoc est viro suo Comitata, nisi legendum sit Comiatum, quod puto. Vide Comiatus.