Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMITATUS

COMITATUS,⁷ Diploma Caroli Calvi ann. 843. inter Instrum. tomi 1. novae Hist. Occitan. col. 79: In villis, villaribus, in Ecclesiis, tam in donaticiis et traditionibus, quam etiam in empticiis et Comitatu. Vereor ne pro Comitatu legendum sit Comparatu, quod labore et parsimonia acquiritur: sensus belle cohaereret. Si retinendum Comitatu suspicor esse appendicem, Gall. Dépendanees.