Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMENDO

COMMENDO,³ (COMMENDARE) Mandare, praecipere; Commendatio, praeceptum, mandatum, Commandement, in Capitulis Caroli C. tit. 28. tit. 30. cap. 6. tit. 31. cap. 2. 23. 24. Edict. in Carisiac. ann. 861. Convent. ad Sablonar. ann. 862. Edict. Pist. ann. 864. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 8: Nemo ignotum vel vagantem ultra triduum absque securitate detineat, vel alterius hominem sine Commendante vel plegiante. Hinc potuisset Seldenus cap. 46. Legum Willelmi Nothi interpretari: Nuls ne receit hom ultre 3. nuis, si cil ne li Comand od qui il fust avis. Id est, nisi ei praecipiat ille cum quo est, vel cum quo venit: quo casu legendum fuerit venis. in cod. ainz a latino ante. Tabularium Montis S. Michaelis: Ego Ansgerius et Herveus frater meus, Commendavimus facere istam cartam. De hac voce vide Jac. Gotof. ad leg. un. Cod. Theod. Quod jussu. (2, 31.)