Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMENTA

COMMENTA, Miracula S. Apollinaris Episc. tom. 5. Julii pag. 354: Ille vero suscepto Abbatis imperio, ut oportebat obtemperare cupiens, in hujus initio descriptiunculae, dum quinque vel sex Commenta peregisset, invasit illum quidam animi torpor, totamque spem incepti operis illi peragendi subripuit. Ita legit apographum Cisterciense; at Trecense Commata, teste Sollerio, quae fere eodem redeunt, inquit; nam ϰόμμα Graecis est Incisio. Vult itaque dicere Auctor puncta quaedam historica huc spectantia incise seu breviter, ϰομματιϰῶς, notata fuisse.