Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMENTUM

COMMENTUM, Commentarium. Stat. S. Flori MSS. fol. 48. v°: Decimus nonus (casus) est contra facientes Commentum, scripturas seu libellos ex certa scientia et deliberate, determinantes in scolis seu praedicantes contra ea, quae in constitutione continentur praedicta. Vita S. Alnei tom. 3. Sept. pag. 808. col. 2: Siquidem sunt et aliarum virtutum Commenta innumerabilia: quarum prolixitatem vitantes, ea hic inserere distulimus. Vide Commenta 1.