Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMENTUS

COMMENTUS, pro Commanens, incola, qui sub domini tutela est. Charta ann. 1233. in Chartul. S. Joan. Laudun: Item in dicta villa, nos vel haeredes nostri nullos Commentos vel Commentas de cetero recipere poterimus: et illi qui modo sunt, liberam habent, si voluerint, renuntiandi potestatem. Vide Commanentes 2.