Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMERCIUM

COMMERCIUM, Permutatio, commutatio. Gloss. Lat. Gr.: Commercium, συναλλαγή. Papias: Commercia, commutatio mercis. Commercia, negotia. Chronicon Besuense: El pro tali Commercio dedit illi 25. sol. et unum combam.

Commercium, Merx ipsa. Glossae antiquae MSS.: Mercimonia, Commercia. Gloss. Lat. Gall.: Commercium, Mercerie, ou marchandise. Fortunatus lib. 3. de Vita S. Martini: Oceanusque negat Commercia ferre Britannis. Capitulare Lud. Pii ann. 821. cap. 1: Ut nullus teloneum exigat, nisi in mercatibus, ubi communia Commercia emuntur ac venundantur. Charta ejusd. Imp. ex Tabulario S. Germani Autisiod.: Teloneum de 4. navibus quae per Ligeris flumen, seu caetera flumina propter sal et caetera Commercia discurrebant, etc. Vetus Charta sub Carolo C. apud Catellum lib. 5. Rerum Occitan. pag. 746: Et de quocunque Commercio ex quo telloneus exigitur vel portaticus, etc.

Commercium, Tributum quod pro mercibus seu pro Commercio, a mercatoribus pensitatur. Charta Balduini Reg. Hierosol. ann. 1109. apud Ughellum in Episcop. Genuensib.: Commercium nullum dabitis in tota terra quam habeo, vel acquirere potero. Sanutus lib. 2. part. 2. cap. 4: Quod praefata tributa, datia, et Commercia, aliaque necessaria nequaquam transferri valeant. Conventiones Michaelis Paleologi cum Genuensibus ann. in Hist. nostra Gallo-Byzantina: Item promisit et convenit quod non imponet, aut exiget, aut exigi faciet aliquod novum Commercium, dacitum, seu exactionem in toto imperio praedicto. Vide Ughellum tom. 7. pag. 1362. Glossae Basilic.: Τελώνιον, ϰομμέρϰιον. Anna Comnena lib. 6. Alexiad. pag. 162: Μήτε μὴν ὑπὲρ ϰουμερϰίου, ἢ ἑτέρας τινὸς εἰσπράξεως τῷ δημοσίῳ εἰσϰομηζομένης παρέσχεν ἄϰρι ϰαὶ ὀϐόλου ἑνός. Saepe hac notione occurrit apud Graecos Scriptores sequioris aetatis. Vide Glossar. Meursii, Fabroti et med. Graecit. Hinc

Commerciarius, Κομμερϰιάριος, pro tributorum exactore, in Chronico Alexandrino pag. 900. apud Constantinum Porphyrog. de Administr. Imp. cap. 43. et in Actis S. Anastasii Persae cap. 4.

Commercius, Negotiationis socius, commerciarius. Gloss. Graec. Lat.: Συνωνητής, Comparator, Commerciarius. Veteres formulae cap. 45: In quoscumque portus civitatis, seu mercada, nullo contradicente suus venditor, vel Commercius quodlibet negotium potestatem habeat vendendi. Glossar. AElfrici: Comercimus, Cepena þinga gevrixle. Sed legendum Commercium, quod Saxonica videntur sonare, rei venalis permutatio.