Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMERCIUM

COMMERCIUM,² Idem quod Merces. Vide in hac voce. Charta Caroli C. Reg. Francor. ann. 3. Ind. 7. ex Tabul. S. Cyrici Nivernensis: Nam Dominus et avus aequivocus noster, sicut in auctoritate genitoris nostri continetur, ad petitionem Hieronymi quondam ejusdem loci et urbis Episcopi, pro Commercio animae suae ac remuneratione ipsius sancti loci ejusdemque Ecclesiae, ex ipsis rebus propriis villas et cellulas reddit, etc. Annal. Bened. tom. 3. pag. 710. col. 1. ex Donatione facta Monasterio S. Juliani Turon. ann. 940: Exinde sibi coelestia credunt percipere Commercia.